Latin
Part 2, Book 6, Chapter 9
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.9-8
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. Pastor. part. III, c. 34.) Qui bona incipiunt, nec ea perficiunt, debent perpendere quod tolerabilius potius est semitam rectam illam non arripere, quam post erret tam, post tergum redire. Nisi enim retro respicerent, erga cæptum stadium nullo torpore languerent. Audiant ergo quod scriptum est: Utinam frigidus esses, aut calidus: sed quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo. Calidus quippe est qui bona studia ei arripit, ei consummat, frigidus vero est qui consummanda nec inchoat; et sicut a frigore per teporem transitur ad calorem, ita a calore per teporem redditur ad frigus. Quisquis igitur, amisso infidelitatis frigore, sed nequaquam tepore superato exardescit ut ferveat, proculdubio calore desperato, dum noxio in tepore demonatur, agit ut frigescat. Sed sicut ante teporem frigus est sub spe, ita post frigus tepor in desperatione. Qui enim adhuc est in peccatis, fiduciam non amittit conversionis. Qui vero post conversionem tepuit, spem quae potuit esse de peccatore subtraxit. Calidus ergo quisquc aut frigidus esse quaeritur, ne tepidus evomatur: ut videlicet aut necdum conversus adhuc de se spem conversionis praebeat, aut jam conversus in virtutibus inardescat, ne evomatur tepidus qui a calore quem proposuit torpore ad noxium frigus redit.