Latin
INTROITVS MEDICI
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 2
Unproofread scanNot analysed yet
INTROITVS MEDICI AD AEGROTANTEM. Simulque digressio de Crisi &diebus decretoriis: iis qui artem medicam exercent, &pro salute aegrotantium in collegium descendunt longe utilissimae. Amato Lusitano Medico Doctore. RIA in vniuersum sunt in Arte medica, in quibus, &per quae curatio conficitur, nempe Medicus, aeger, &ipse morbus. Primo, Medi cus doctus sit oportet, diligens, hilaris, &grauis: cuius introitus, sermones, figura, vestitus, tonsura, vngues, odores, ęgro grata sunt decet, vt mandat Hippocrates libro sexto Epidemio rum: caeterum huius officium est tutò &celeriter curare; tutò vt iuuet &non noceat, vt iubet Hipp. primo citati voluminis libro: celeriter, medicamenta morbo adaptata tribuendo,