Latin
INTROITVS MEDICI
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 3
Unproofread scanNot analysed yet
INTROITVS AD nam vt inquit Hippocrates in epistola ad Cra teuam herbarium, siue radicisecam, ab omni sabo ab o equidem arte aliena res est dilatio, verum ANTAlcena maxime à medicina: in qua dilatio est vitae ψει κα periculum: quod Mesue in exordio suae practices Medicum exhortans dixit, Auxiliari ne differas, quia semel pereunti nulla postea suffragia prosunt: Crudelis procul dubio Medici est, eos morbos, qui possint paucis diebus vel horis repelli, in longum protrahere tempus, &aegros tanquam in reditu habere, Vt Plinius Valerianus memoriae commendauit; Vt vero ὑστε εχρίαMedicus officium hoc perfectè exequatur, deκαψιc. oficem in mente prompta habeat necesse est, quae ex Galeni praeceptis sunt desumpta: &ea iis carminibus complexi sumus, quae ita habent: Sunt bis quinque tibi Humores ut noueris omnes, Et ualeas aegro remouere è corpore morbos, Nempe Color, Casusque, uocant symptomata Graeci, Et Regio, &tempus, Morbusque, his additur Aetas. Natura, &Victus, Mutatio temporis, Arsque.