Latin
AEGROTANTEM
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 5
Unproofread scanNot analysed yet
Omnibus igitur iis perspectis ac consideratis, &in ordinem dispositis, Medi cus curationem aggrediatur, prout exposcit morbus; Si tamen non nouerit morbum, extenuet regimen, vt mandat Auicenna, quia omni no morbus deoccultabitur: aut vt praecipit Hippocrates libro de Locis in homine, tunc Medicus medicamentum aegrotanti non forte ac potens prębeat, dicens; morbum si quis non cognoscat, medicamentum bibendum praebeat non forte: Si inde itaque leuior fiat, demonstrata via est, quòd gracilitatem inducendo curandus est: Si verò non leuior reddatur, sed peius habeat, contraria facienda sunt: Si non profuerit gracilem facere, tumidum facere conducet, &frequenter permutare, ita vt hoc consilio vtaris, si quis in morbis quid per