Latin
AECROTANTEM
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 6
Unproofread scanNot analysed yet
AECROTANTEM. mutaturus est, forti quidem aegroto, debili autem morbo, tunc quidem fortiore quàm morbus est medicamento est vtendum. Nam etiam si quid de sano abducat vnà cum debili ac aegro to nullum detrimentum est: Si vero morbum fortiorem, aegrotum autem debilem acceperis debilibus pharmacis curabis, quae ipsum morbum superent &abducant, verum aegrotum nihilo debiliorem reddant. Haec illa aurea Hippocratis verba, a quo Auicenna citata accepit. Habita igitur cognitione morborum, vt eos medicus rectè propellat, ac aegrotantibus vt expedit victus rationem ordinet, futuramque crisim eorum praedicere valeat, attente animad β. uertat necesse est, ipsorum tum vniuersalia tem ν ἀσαι ἕδpora quatuor, tum particularia paroxysmorum: ἀνεσι κα vnde Hipp. haec nos docens libro Aphorismorum, inquit: quum morbus consistit suo vigoνο φεην κρ re, tunc tenuissimo victu vti necesse est, per haec indicans verba, vt ibidem Oribasius testa tur, quòd omnis morbus siue tardus, siue acutus, modo salubris sit, quatuor habet tempora, initium, augmentum, statum, &declinationem: Quę tempora, qualiter sint cognoscenda, docet Gal. libello illo, cui titulum indidit, de Generalibus morborum temporibus, &lib. de Crisibus, statu tamen morbus magis ingrauescit &difficilior, atque intensior quam principio aut alio quouis tem pore est, vt Gentil. Fulginas abunde in suis quae stionibus probauit, cui Hipp. suffragatur lib. 2.