Latin
AMATI LVSITANI
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 79
Unproofread scanNot analysed yet
Augescente autem puero, augescit etiam lumbricus in intestino, ab his quae in uentriculum ingesta sunt, &aequalis fit intestino, quibusdam in pubertate, quibusdam posterius, quibusdam paulò prius: Et postquam intestino adaequatus est, similiter augescit, &quanto maior factus fuerit, una cum stercore excernitur de intestino recto, &excidit ue lut cucumeris semen, saepe uerò etiam maior. Quibusdam uerò iter facientibus, aut laborantibus, &uentriculo calescente, deorsum descendit, ipsisque prominet ex podice inflatus, hocque facit, &de podice resecatur, aut retrocedit: Signa uerò quod non pariat; sed ita habeat ue lut ego dico, haec sunt: Si quis curet hominem latum lum bricum habentem, &medicamentum dederit, aut potionem, si quidem fuerit homo bene praeparatus, totus rotundus factus ad pilae figuram exit, &homo sanus euadit: Si uerò ad medicinam haereat, recta pars de lumbrico abrumpitur, longitudine duorum aut trium cubitorum, aut etiam longe amplior, &ubi abruptus fuerit per multum tempus signa cum stercore non prodeunt: postea uerò augescunt. Atque haec argumenta sunt, quod lumbricus latus non parit, sed abrumpitur. Est autem species ipsius, qualis alba intestini rasura. Hactenus Hippocratis uerba, per Cornarium uersa, in quibus latum lumbricum non intestini ramentum, aut pelliculam esse legimus; sed potius quod lati lumbrici species, quem semini cucumeris similem diximus, qualis alba intesti ni rasura sit. Proinde Aetium, &Paulum minus bene ex Hippocratis mente de hac re sensisse clarum est.