Latin
AMATI LVSITANI
Amatus Lusitanus, Curationum medicinalium centuria prima 80
Unproofread scanNot analysed yet
Non mi Dic nus quoque Galenus in hac retaxandus uenit, qui commen σαι τ ση tario tertio Aphorismorum, enarratione uigesimasexta, αετει βαtradit Hippocratem de lato lumbrico nullam posteritati νc: nulla de reliquisse memoriam, quod falsum esse qui praedicta legit ε Lanhν freasse me uerba, tenet, ita enim Galenus ne quis ambigat, citato loco inquit, rarior autem est lumbrici lati generatio, qui &longißimus est, &saepe per tota extenditur intestina. Verum de hoc nullam fecit Hippocrates mentionem, quoniam neque eius erat propositum de omnibus agere paßionibus, quae mortalibus accidunt, sed de illis tantum quae singulis aetatibus accidunt. Haec Galeno quibus nihil lucidius aut clarius dici potest. Qua de re, uel dicendum est, quod Ga leni uerba haec corrupta &acephala sunt, aut quod Hippocrates illa adiectitia sint, non uerò germana nec ex Hip pocratica officina emanantia, quanquam ut uerum fateamur epichiremata &ratiocinationes Hippocratis esse uidentur. Caeterum, meminit Hippo. libro secundo Epidemiorum, lubricos magis uexare à meridie quàm alia quauis hora, ut latius dicemus, quum dabitur occasio. Curatio septima de pleuritide. XOR Cerdonis, nata annos trigintaocto, inchoan te autumno, pleuritide con cepta fuit, in qua dolor ab imis costis ad summam humerorum compagem ascen debat: febris erat continua, cum ingenti tussi, &spirandi difficultate, ad quam ingressus secundo die, ab eo quo primum corripi coepit, illico sanguinem ex axillari vena eiusdem lateris vbi dolor erat, extrahere ius si, ad vnciasque octo fluere.