Latin · ~8 min
1.1 to 1.10
Ambrosius, de Mysteriis 1.1-10
Not analysed yet
CAPUT PRIMUM. Tractatibus, quos ante de moribus Sanctus habuerat, subjecturum se mysteriorum expositionem spondet. Deinde cur ea non prius patefecerit, declarato, mysticam aggreditur apertionem, quam a Christo ipso olim celebratam demonstrat. 1. De moralibus quotidianum sermonem habuimus, cum vel Patriarcharum gesta, vel Proverbiorum legerentur praecepta; ut his informati atque instituti assuesceretis majorum ingredi vias, eorumque iter carpere, ac divinis obedire oraculis: quo renovati per baptismum, ejus vitae usum teneretis, quae ablutos deceret. 2. Nunc de mysteriis dicere tempus admonet, atque ipsam sacramentorum rationem edere: quam ante baptismum si putassemus insinuandam nondum initiatis, prodidisse potius quam edidisse aestimaremur. Deinde quod inopinantibus melius se ipsa lux mysteriorum infuderit, quam si eam sermo aliquis praecucurrisset. 3. Aperite igitur aures, et bonum odorem vitae aeternae inhalatum vobis munere sacramentorum carpite: quod vobis significavimus, cum apertionis celebrantes mysterium diceremus: Epheta, quod est adaperire (Marc. VII, 34); ut venturus unusquisque ad gratiam quid interrogaretur, cognosceret: quid responderet, meminisse deberet. 4. Hoc mysterium celebravit Christus in Evangelio (Ibid.) ,sicut legimus, cum mutum curaret et surdum. Sed ille os tetigit; quia et mutum curabat et virum: in altero, ut os ejus infusae sono vocis aperiret; in altero, quia tactus iste virum decebat, feminam non decebat. CAPUT II. Quid initiandi Ecclesiam ingressi promiserint, quibusve coram testibus, et quamobrem se converterint ad orientem? 5. Post haec reserata tibi sunt sancta sanctorum, ingressus es regenerationis sacrarium: repete quid interrogatus sis, recognosce quid responderis. Renuntiasti diabolo et operibus ejus, mundo et luxuriae ejus ac voluptatibus. Tenetur vox tua, non in tumulo mortuorum, sed in libro viventium. 6. Vidisti illic levitam, vidisti sacerdotem, vidisti summum sacerdotem. Noli considerare corporum figuras, sed mysteriorum gratiam. Praesentibus angelis locutus es, sicut scriptum est: Quia labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ipsius; quoniam angelus est Domini omnipotentis (Malac. II, 7). Non est fallere, non est negare: angelus est qui regnum Christi et vitam aeternam annuntiat. Non specie tibi aestimandus sit, sed munere. Quid tradiderit considera, usum ejus expende, et statum ejus agnosce.