Latin · ~9 min
1.11 to 1.16
Ambrosius, de Mysteriis 1.11-16
Not analysed yet
7. Ingressus es igitur ut adversarium tuum cerneres, cui renuntiandum in os putaris: ad orientem converteris; qui enim renuntiat diabolo, ad Christum convertitur, illum directo cernit obtutu. CAPUT III. In aqua et sacris ministris praesentiam atque operationem divinitatis considerandam esse, pluribus figuris quibus baptisma jam inde a mundi creatione ac postea praenuntiatum est, docet. 8. Quid vidisti? Aquas utique, sed non solas: levitas illic ministrantes, summum sacerdotem interrogantem et consecrantem. Primo omnium docuit te Apostolus non ea contemplanda nobis quae videntur, sed quae non videntur, quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Nam et alibi habes: Quia invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt comprehenduntur: sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas operibus aestimatur (Rom. I, 20). Unde et ipse Dominus ait: Si mihi non creditis, vel operibus credite (Joan. X, 38). Crede ergo divinitatis illic adesse praesentiam. Operationem credis, non credis praesentiam? Unde sequeretur operatio, nisi praecederet ante praesentia? 9. Considera autem quam vetus mysterium sit, in ipsius mundi praefiguratum origine. In principio ipso, quando fecit Deus coelum et terram, Spiritus, inquit, superferebatur super aquas (Gen. I, 2). Qui superferebatur super aquas, non operabatur super aquas? Sed quid dicam operabatur? quod ad praesentiam spectat, superferebatur. Non operabatur, qui superferebatur? Cognosce quia operabatur in illa mundi fabrica, quando tibi dicit Propheta: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Utrumque prophetico subnixum est testimonio, et quia superferebatur et quia operabatur. Quia superferebatur, Moyses dicit: quia operabatur, David testificatur. 10. Accipe aliud testimonium. Corrupta erat caro omnis ab iniquitatibus suis. Non permanebit, inquit Deus, Spiritus meus in hominibus, quia carnes sunt (Gen. VI, 3.) Quo ostendit Deus quia carnali immunditia, et gravioris labe peccati gratia spiritalis avertitur. Unde volens Deus reparare quod deerat, dilnvium fecit, et justum Noe in arcam jussit ascendere (Gen. VII, 1 et seq.) Qui dum, decedente diluvio, corvum dimisisset prius, qui non revertit; dimisit columbam, quae cum ramo oleae legitur revertisse (Gen. VIII, 7, 8). Vides aquam, vides lignum, columbam aspicis, et dubitas de mysterio?