Latin · ~8 min
1.31 to 1.33
Ambrosius, de Mysteriis 1.31-33
Not analysed yet
23. Tunc curabatur unus, nunc omnes sanantur: aut certe unus solus populus christianus; est enim in aliquibus et aqua mendax (Jerem. XV, 18). Non sanat baptismus perfidorum (I, q. 1, c. Non sanat), non mundat, sed polluit. Judaeus urceos baptizat et calices (Marc. VII, 4), quasi insensibilia vel culpam possint recipere, vel gratiam. Tu baptiza hunc calicem tuum sensibilem, in quo bona opera tua luceant, in quo gratiae tuae splendor fulgeat. Ergo et illa piscina in figura; ut credas quia in hunc fontem vis divina descendit. 24. Denique paralyticus ille exspectabat hominem (Joan. V, 7). Quem illum, nisi Dominum Jesum natum ex Virgine: cujus adventu non jam umbra sanaret singulos, sed veritas universos? Iste est ergo qui exspectabatur ut descenderet, de quo dixit Deus Pater ad Joannem Baptistam: Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I, 33). De quo testificatus est Joannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem de coelo quasi columbam et manentem super eum (Ibid. ,32). Et hic quare Spiritus sicut columba descendit, nisi ut tu videres, nisi ut tu agnosceres columbam etiam illam quam Noe justus emisit ex arca, istius columbae speciem fuisse, ut typum agnosceres sacramenti (Gen. ,VIII, 8)? 25. Et fortasse dicas: Cum illa vera columba fuerit quae emissa est, hic quasi columba descenderit: quomodo illic speciem fuisse dicimus, hic veritatem; cum secundum Graecos in specie columbae Spiritum descendisse sit scriptum (Luc. III, 12)? Sed quid tam verum quam divinitas quae manet semper? Creatura autem non potest veritas esse, sed species, quae facile solvitur atque mutatur. Simul quia eorum qui baptizantur, non in specie esse debeat, sed vera simplicitas. Unde et Dominus ait: Estote astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Merito ergo sicut columba descendit, ut admoneret nos simplicitatem columbae habere debere. Speciem autem et pro veritate accipiendam legimus et de Christo: Et specie inventus ut homo (Phil. II, 7); et de Patre Deo: Neque speciem ejus vidistis (Joan. V, 37).