Latin · ~8 min
1.27 to 1.30
Ambrosius, de Mysteriis 1.27-30
Not analysed yet
19. Ideo tibi ante praedictum est, ut non hoc solum crederes quod videbas; ne forte et tu diceres: Hoc est illud magnum mysterium; quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9)? Aquas video, quas videbam quotidie: istae me habent mundare, in quas saepe descendi, et numquam mundatus sum? Hinc cognosce quod aqua non mundat sine Spiritu. 20. Ideoque legisti quod tres testes in baptismate unum sunt, aqua, sanguis, et Spiritus (I Joan. V, 7); quia si in unum horum detrahas, non stat baptismatis sacramentum. Quid est enim aqua sine cruce Christi? Elementum commune, sine ullo sacramenti effectu. Nec iterum sine aqua, regenerationis mysterium est: Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Credit autem etiam catechumenus in crucem Domini Jesu, qua et ipse signatur: sed nisi baptizatus fuerit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, remissionem non potest accipere peccatorum, nec spiritualis gratiae munus haurire. 21. Ergo ille Syrus septies mersit in Lege: (IV Reg. V, 14) tu autem baptizatus es in nomine Trinitatis, confessus es Patrem, recordare quid feceris; confessus es Filium, confessus es Spiritum sanctum. Tene ordinem rerum in hac fide; mundo mortuus es, et Deo resurrexisti. Et quasi in illo mundi consepultus elemento, peccato mortuus, ad vitam es resuscitatus aeternam. Crede ergo quia non sunt vacuae aquae. 22. Ideo tibi dictum est: Quia angelus Domini descendebat secundum tempus in natatoriam, et movebatur aqua; et qui prior descendisset in natatoriam post commotionem aquae, sanus fiebat a languore quocumque tenebatur (Joan. V, 4). Haec piscina in Hierosolymis erat, in qua unus annuus sanabatur: sed nemo ante sanabatur, quam descendisset angelus. Ut esset indicium quia descenderat angelus, movebatur aqua propter incredulos. Illis signum, tibi fides: illis angelus descendebat, tibi Spiritus sanctus: illis creatura movebatur, tibi Christus operatur ipse Dominus creaturae.