Latin · ~7 min
1.45 to 1.49
Ambrosius, de Mysteriis 1.45-49
Not analysed yet
CAPUT VII. Vestimentis candidis peccatorum ablutionem indicari: cujus opera ut Ecclesia se nigram atque decoram diceret, effectum est. Angelos nitorem ejus sicut et Dominicae carnis miratos esse; quin immo ipsummet Christum sub variis figuris commendasse Sponsae suae formam: quorum in se mutui affectus describuntur. 34. Accepisti post haec vestimenta candida (De Consec. dist. 4, c. Accepsiti), ut esset indicium quod exueris involucrum peccatorum, indueris innocentiae casta velamina, de quibus dixit Propheta: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9). Qui enim baptizatur, et secundum Legem et secundum Evangelium videtur esse mundatus: secundum Legem, quia hyssopi fasciculo Moyses aspergebat sanguinem agni (Exod. XII, 22): secundum Evangelium, quia Christi erant candida vestimenta sicut nix, cum resurrectionis suae gloriam in Evangelio (Matth. XVII, 2) demonstraret. Super nivem ergo dealbatur, cui culpa dimittitur. Unde et per Esaiam Dominus ait: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18). 35. Haec vestimenta habens Ecclesia per lavacrum regenerationis assumpta, dicit in Canticis: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4). Nigra per fragilitatem conditionis humanae, decora per gratiam: nigra, quia ex peccatoribus; decora fidei sacramento. Haec vestimenta cernentes filiae Hierusalem stupefactae dicunt: Quae est haec quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5)? Haec erat nigra, unde nunc subito dealbata! 36. Dubitaverunt etiam angeli cum resurgeret Christus, dubitaverunt Potestates coelorum videntes quod caro in coelum ascenderet. Denique dicebant: Quis est iste Rex gloriae? Et cum alii dicerent: Tollite portas Principis vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae; alii dubitabant dicentes: Quis est iste Rex gloriae (Psal. XXIII, 8, 9)? In Esaia quoque habes dubitantes virtutes coelorum dixisse: Quis est iste qui ascendit ex Edom, rubor vestimentorum ejus ex Bosor, speciosus in stola candida (Esai. LXIII, 1)?