Latin · ~8 min
1.50 to 1.53
Ambrosius, de Mysteriis 1.50-53
Not analysed yet
37. Christus autem videns Ecclesiam suam in vestimentis candidis, pro qua ipse, ut habes in Zachariae libro prophetae (Zach. III, 3), sordida vestimenta susceperat, vel animam regenerationis lavacro mundam atque ablutam, dicit: Ecce formosa es, proxima mea, ecce es formosa, oculi tui sicut columbae (Cant. IV, 1); in cujus specie Spiritus sanctus descendit de coelo (Luc. III, 22). Formosi oculi sicut columbae, quia in ejus specie Spiritus sanctus descendit de coelo. 38. Et infra: Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis; ut resticula coccinea labia tua (Cantic. IV, 2, 3). Non mediocris ista laudatio. Primum dulci comparatione tonsarum; capras enim et in altis pasci sine periculo novimus, et in praeruptis securas cibum capere: deinde cum tondentur, deonerari superfluis. Harum gregi comparatur Ecclesia, multas in se habens animarum virtutes, quae per lavacrum superflua peccata deponant, quae mysticam fidem et moralem gratiam deferant Christo, quae crucem Domini Jesu loquantur. 39. In iis formosa est Ecclesia. Unde ad eam Verbum Deus dicit: Tota formosa es, proxima mea; et reprehensio non est in te; quia culpa demersa est. Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano: transibis, et pertransibis a principio fidei (Ibid. ,7, 8); eo quod renuntians mundo transierit saeculum, pertransierit ad Christum. Et iterum dicit ad eam Deus Verbum: Quid pulchra et suavis facta es charitas in deliciis tuis? Statura tua similis facta est palmae, et ubera tua botris (Cant. VII, 6, 7). 40. Cui respondet Ecclesia: Quis dabit te, frater, mihi lactentem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te: et quidem non spernent me. Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me. Docebis me (Cant. VIII, 1, 2). Vides quemadmodum delectata munere gratiarum, ad interiora cupit mysteria pervenire, et omnes sensus suos consecrare Christo? Adhuc quaerit, adhuc suscitat charitatem, et suscitari sibi eam poscit a filiabus Hierusalem, quarum gratia, hoc est, animarum fidelium, Sponsum in amorem sui uberiorem desiderat provocari.