Latin · ~9 min
1.59 to 1.62
Ambrosius, de Mysteriis 1.59-62
Not analysed yet
44. Nunc illud consideremus, ne quis forte visibilia videns (quoniam quae sunt invisibilia, non videntur, nec possunt humanis oculis comprehendi) dicat forte: Judaeis Deus manna pluit, pluit coturnices (Exod. XVI, 13): Ecclesiae autem illi dilectae haec sunt quae praeparavit; de quibus dictum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus eum (I Cor. II, 9). Ergo ne quis hoc dicat, summo studio volumus comprobare quod et antiquiora sunt sacramenta Ecclesiae quam Synagogae, et praestantiora quam manna est. 45. Antiquiora docet lectio Genesis quae decursa est (Gen. XIV, 18); Synagoga enim ex lege Moysi principium sumpsit (Exod. XXXIV, 1 et seq.) : Abraham vero longe anterior, qui victis hostibus, et nepote proprio recepto. cum potiretur victoria; tunc illi occurrit Melchisedech, et protulit ea quae Abraham veneratus accepit. Non Abraham protulit, sed Melchisedech; qui inducitur sine patre, sine matre, neque initium dierum, neque finem habens, similis autem Filio Dei: de quo ait Paulus ad Hebraeos: Quia manet sacerdos in perpetuum (Hebr. VII et seq.) ; qui interpretatione Latina dicitur rex justitiae, rex pacis. 46. Non agnoscis quis iste sit? Potest homo esse rex justitiae, cum ipse vix justus sit? Potest esse rex pacis, cum vix possit esse pacificus? Sine matre secundum divinitatem; quia ex Patre Deo genitus est, unius substantiae cum Patre: sine patre secundum incarnationem, qui natus ex Virgine est: initium et finem non habens, quia ipse est initium et finis omnium, primus et novissimus. Non igitur humani, sed divini est muneris sacramentum quod accepisti, ab eo prolatum qui benedixit fidei patrem Abraham, illum cujus gratiam et gesta miraris. 47. Probatum est antiquiora esse Ecclesiae sacramenta, nunc cognosce potiora. Revera (De Consec. dist. 2, c. Revera) mirabile est quod manna Deus pluerit patribus, et quotidiano coeli pascebantur alimento. Unde dictum est: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Sed tamen panem illum qui manducaverunt, omnes in deserto mortui sunt: ista autem esca quam accipis, iste panis vivus qui descendit de coelo, vitae aeternae substantiam subministrat; et quicumque hunc manducaverit, non morietur in aeternum: et est corpus Christi.