Latin · ~8 min
1.54 to 1.58
Ambrosius, de Mysteriis 1.54-58
Not analysed yet
41. Unde Dominus Jesus et ipse invitatus tantae studio charitatis, pulchritudine decoris et gratiae; quod nulla jam in ablutis delicta sorderent, dicit ad Ecclesiam: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum (Ibid. ,6); hoc est, decora es, proxima mea, tota formosa es, nihil tibi deest. Pone me ut signaculum in cor tuum; quo fides tua pleno fulgeat sacramento. Opera quoque tua luceant, et imaginem Dei praeferant, ad cujus imaginem facta es. Charitas tua nulla persecutione minuatur, quam multa aqua excludere, flumina undare non possint (Ibid. 7). 42. Unde repete quia accepisti signaculum spiritale, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis, spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris (Esai. XI, 2): et serva quod accepisti. Signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus; et dedit pignus Spiritus in cordibus tuis, sicut Apostolica lectione didicisti (II Cor. V, 2). CAPUT VIII. De mystico Dominici altaris convivio: quod ne quispiam minoris faciat, ostenditur Synagogae sacris antiquius esse; cum in sacrificio Melchisedech expressum fuerit: ipso autem manna longe praestantius, cum sit corpus Christi; ac inter utrumque perelegans comparatio instituitur. 43. His abluta plebs dives insignibus, ad Christi contendit altaria, dicens: Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam (Psal. XLII, 4); depositis enim inveterati erroris exuviis, renovata in aquilae juventute, coeleste illud festinat adire convivium. Venit igitur, et videns sacrosanctum altare compositum, exclamans ait: Parasti in conspectu meo mensam. Hanc loquentem inducit David dicens: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 1, 2). Et infra: Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum est!