Latin · ~10 min
1.69 to 1.72
Ambrosius, de Mysteriis 1.69-72
Not analysed yet
52. Advertimus igitur majoris esse virtutis gratiam quam naturam, et adhuc tamen propheticae benedictionis numeramus gratiam? Quod si tantum valuit humana benedictio, ut naturam converteret (III Reg. XVIII, 38); quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris operantur? Nam sacramentum istud quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de coelo deponeret: non valebit Christi sermo, ut species mutet elementorum? De totius mundi operibus legisti: Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt, (Psal. CXLVIII, 5. De Consec. ,dist. 2, c. In quibus, §Cujus clare) sermo ergo Christi qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est novas rebus dare, quam mutare naturas. 53. Sed quid argumentis utimur? Suis utamur exemplis, incarnationisque exemplo astruamus mysterii veritatem. Numquid naturae usus praecessit, cum Jesus Dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem quaerimus, viro mixta femina generare consuevit. Liquet igitur quod praeter naturae ordinem Virgo generavit. Et hoc quod conficimus corpus, ex Virgine est: quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex Virgine? Vera utique caro Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est: vere ergo carnis illius sacramentum est. 54. Ipse clamat Dominus Jesus: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26). Ante benedictionem verborum coelestium alia species nominatur, post consecrationem corpus significatur (De Consec. dist. 10, §Haec et his). Ipse dicit sanguinem suum. Ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur. Et tu dicis: Amen, hoc est, verum est. Quod os loquitur, mens interna fateatur: quod sermo sonat, affectus sentiat. 55. His igitur sacramentis pascit Ecclesiam suam Christus, quibus animae firmatur substantia: meritoque videns profectum ejus gratiae continentem, dicit ad eam: Quam decora facta sunt ubera tua, soror mea sponsa! Quam decora facta sunt a vino: et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata! Favus distillans labia tua, o sponsa, mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani. Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 10 et seq.) . Quo significat signatum debere apud te manere mysterium, ne violetur operibus malae vitae, atque adulterio castitatis, ne divulgetur quibus non convenit, ne garrula loquacitate dispergatur in perfidos. Bona ergo debet esse fidei tuae custodia, ut intemerata vitae ac silentii integritas perseveret.