Latin
1.73 to 1.75
Ambrosius, de Mysteriis 1.73-75
Not analysed yet
56. Unde et Ecclesia altitudinem servans mysteriorum coelestium, rejicit a se graviores venti procellas, et invitat vernantis gratiae suavitatem: et sciens quod hortus suus Christo displicere non possit, ipsum advocat Sponsum dicens: Exsurge aquilo, et veni auster: perfla hortum meum, et defluant unguenta mea (Ibid. ,16). Descendat frater meus in hortum suum, et edat fructum pomiferarum suarum (Cant. V, 1). Bonas enim arbores et fructiferas habet, quae radices suas tinxerint sacri fontis irriguo, et in bonos fructus novae fecunditatis germine pullulaverint; ut non jam prophetica caedantur securi, sed Evangelica ubertate fecundentur (Matth. III, 10). 57. Denique fertilitate earum etiam Dominus delectatus respondet: Ingressus sum in hortum meum, soror mea Sponsa: vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi cibum meum cum melle meo, bibi potum meum cum lacte meo (Cant. V, 1). Quare cibum et potum dixerit, fidelis intellige. Illud autem non dubium, quod in nobis ipse manducat et bibit, sicut in nobis legisti quia in carcere esse se dicit (Matth. XXV, 36). 58. Unde et Ecclesia videns tantam gratiam, hortatur filios suos, hortatur proximos, ut ad sacramenta concurrant, dicens: Edite proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres mei (Cant. V, 1). Quid edamus, quid bibamus, alibi tibi per Prophetam Spiritus sanctus expressit dicens: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo (Psal. XXXIII, 9). In illo sacramento (De Consec. dist. 2, cap. ,In illo sacram.) Christus est; quia corpus est Christi: non ergo corporalis esca, sed spiritalis est. Unde et Apostolus de typo ejus ait: Quia patres nostri escam spiritalem manducaverunt, et potum spiritalem biberunt (ICor. X, 3); corpus enim Dei corpus est spiritale: corpus Christi corpus est divini Spiritus; quia Spiritus Christus, ut legimus: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20). Et in Petri Epistola habemus: Christus pro nobis mortuus est (I Pet. II, 21). Denique cor nostrum esca ista confirmat, et potus iste laetificat cor hominis, ut Propheta memoravit (Psal. CIII, 15).