Latin · ~3 min
1.76
Ambrosius, de Mysteriis 1.76
Not analysed yet
59. Unde adepti omnia, sciamus regeneratos nos esse: nec dicamus, quomodo regenerati sumus? Numquid in ventrem matris nostrae introivimus, et renati sumus? non agnosco usum naturae. Sed nullus hic naturae ordo, ubi excellentia gratiae est. Denique non semper usus naturae generationem facit: generatum ex Virgine Christum Dominum confitemur, et naturae ordinem denegamus. Non enim ex viro Maria concepit: sed de Spiritu sancto in utero accepit, ut dicit Matthaeus: Quia inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18). Si ergo superveniens Spiritus sanctus in Virginem, conceptionem operatus est, et generationis munus implevit: non utique dubitandum est quod superveniens in fontem, vel super eos qui baptismum consequuntur, veritatem regenerationis operetur.