Latin
Lines 1.1-1.6
Ambrosius, Epistulae Variae 1.1-6
Not analysed yet
EPISTOLA PRIMA
AMBROSIUS apud Caesarem se, quod non venerit, excusat, et laudata ipsius humilitate, fide ac pietate, a se mitti libros petitos scribit, seque voluntati ejusdem in lucubrandis tractatibus de Spiritu sancto satisfacturum spondet.
Beatissimo augusto GRATIANO, et christianissimo principi AMBROSIUS episcopus.
1. Non mihi affectus defuit, christianissime principum; nihil enim habeo, quod hoc verius et gloriosius dicam: non, inquam, mihi affectus defuit, sed affectum verecundia retardavit, quominus clementiae tuae occurrerem. Revertenti tamen si non occurri vestigio, occurri animo, occurri voto, in quo majora sunt officia sacerdotis. Occurri, dico? Quando enim abfui, quem toto sequebar affectu, cui sensu ac mentibus inhaerebam? Et certe major animorum praesentia est. Tuum quotidianum iter legebam, nocte ac die in tuis castris cura et sensu locatus, orationum excubiis praetendebam: et si invalidus merito, sed affectu sedulus.
753 2. Et haec quidem cum pro tua salute deferebamus, pro nobis faciebamus. Nihil hic adulationis est, quam tu non requiris, ego alienam nostro duco officio: sed plurimum gratiae, quam dedisti. Scit ipse nostri arbiter, quem fateris, et in quem pie credis, refici viscera mea tua fide, tua salute, tua gloria: meque non solum officio publico debitas pendere preces, sed etiam amore privato. Reddidisti enim mihi quietem Ecclesiae, perfidorum ora, atque utinam et corda, clausisti: et hoc non minore fidei, quam potestatis auctoritate fecisti.
3. Nam quid de litteris recentibus loquar? Scripsisti tua totam epistolam manu; ut ipsi apices fidem tuam pietatemque loquerentur. Sic Abraham sua manu quondam vitulum occidit (Gen. XVIII, 7), ut hospitibus epulantibus ministraret: nec in ministerio religioso aliorum adjumenta quaesivit. Sed ille privatus aut Domino et angelis, aut Domino in angelis deferebat: tu, Imperator, dignatione regali honoras infimum sacerdotem. Sed Domino defertur, cum servulus honoratur; ipse enim dixit: Quod uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 10).