Latin
Lines 1.7-1.11
Ambrosius, Epistulae Variae 1.7-11
Not analysed yet
4. At ego humilitatem tantummodo praedico in imperatore sublimem, ac non amplius fidem quam vere conscia meriti tui mente dixisti, quam docet te ille, quem non negas? Quis enim alius docere te potuit, ut ei non objicias, quam in te vides, creaturam? Nihil moralius, nihil expressius dici potuit; creaturam enim Christum dicere, pro objectu contumeliae est, non pro confessione reverentiae. Deinde quid tam insolens, quam id eum existimare, quod nos sumus? Docuisti igitur me, a quo te discere velle profiteris: nihil tale adhuc legi, nihil tale audivi.
5. Quam pium autem illud, quam admirabile, quod in Deo non vereris invidiam! De Patre remunerationem pro Filii amore praesumis, et laudando Filium, non ei te posse aliquid addere profiteris: sed velle ut etiam Patri te Filii praedicatione commendes. Quod utique solus te docuit ille, qui dixit: Qui me diligit, diligetur a Patre meo (Joan. XIV, 21).
6. Addidisti ad haec, quia tu infirmus et fragilis non te talem laudatorem putabas, ut divinitatem verbis augeas: sed quantum possis praedices, 754 non quantum est ipsa divinitas. Haec infirmitas in Christo fortior est, sicut et Apostolus dixit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Haec humilitas excludit fragilitatem.
7. Veniam plane, et festinabo, ut jubes; ut haec praesens audiam, ut haec praesens legam, cum ex tuo ore procedunt. Misi autem duos libellos, quorum jam, quia tuae clementiae sunt probati, periculum non verebor: de Spiritu vero interim veniam scriptioni peto; quoniam quem judicem mei sim sermonis habiturus, agnovi.
8. Interim tamen sententia et fides tua de Domino et Salvatore deprompta de Dei Filio, redundat ad assertionem uberrimam, per quam sancti quoque Spiritus divinitas sempiterna credatur; ut non ei objicias, quam in te vides creaturam, nec Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi Spiritui suo existimes invidere. Quod enim creaturae caret communione, divinum est.