Latin · ~8 min
Lines 1.1-1.59
Ambrosius, Epistulae Variae 1.1-2-59
Not analysed yet
Maxima cum reverentia in Christo,
Oscarius
GRATIANI AD AMBROSIUM EPISTOLA
AMBROSIUM ad se invitat, ut se in fide de Filii ac Spiritus sancti divinitate confirmet. Librum etiam petit, cui et alium de Spiritu sancto jungi postulat.
AMBROSIO religioso sacerdoti omnipotentis Dei GRATIANUS AUGUSTUS.
1. Cupio valde ut quem recordor absentem, et cum quo mente sum, cum eo etiam corpore sim praesenti. Festina igitur ad me, religiose Dei sacerdos, ut doceas doctrinam vere credentem: non quod contentioni studeam, aut velim magis Deum verbis quam mente complecti; sed ut magis aperto pectori revelatio divinitatis insidat.
2. Docebit enim me ille, quem non nego, quem fateor Deum ac Dominum esse meum, non ei objiciens, quam in me video, creaturam, qui Christo nihil me addere posse confiteor; velle tamen ut etiam Patri me commendem, Filium praedicando Non ego in Deo verebor invidiam: non me talem laudatorem putabo, qui divinitatem verbis augeam. Ego infirmus et fragilis, quantum possum, praedico: non quantum est ipsa divinitas.
3. Rogo te ut mihi des ipsum tractatum, quem dederas, augendo illic de Spiritu sancto fidelem 752 disputationem: Scripturis atque argumentis Deum esse convincas. Divinitas te servet per multos annos, parens, et cultor Dei aeterni, quem colimus, Jesu Christi.
EPISTOLA X.
Imperatoribus de synodi convocatione gratias agit; qui ad eam convenerint, exponit; haereticorum tergiversationem, blasphemias ac pervicaciam memorat; tandem implorat fidem imperatorum, ut et eorum auctoritate exsecutioni mandentur concilii decreta, et alii nonnulli haeretici coerceantur.
Imperatoribus clementissimis et christianis, beatissimisque principibus GRATIANO, VALENTINIANO et THEODOSIO, sanctum Concilium quod convenit Aquileiae.
1. Benedictus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui vobis Romanum imperium dedit, et benedictus Dominus noster Jesus Christus unigenitus Dei Filius, qui regnum vestrum sua pietate custodit, apud quem gratias agimus vobis, clementissimi principes, quod et fidei vestrae studium probavistis, qui ad removendas altercationes congregare studuistis sacerdotale Concilium, et episcopis dignatione vestra honorificentiam reservastis; ut nemo deesset volens, nemo cogeretur invitus.