Latin
Lines 1.60-1.62
Ambrosius, Epistulae Variae 1.60-62
Not analysed yet
2. Itaque juxta mansuetudinis vestrae praeceptum convenimus sine invidia multitudinis, et cum affectu disceptationis: nec ulli de haereticis episcopi sunt reperti, nisi Palladius et Secundianus, nomina vetustae perfidiae, propter quos congregari concilium postulabant de extrema orbis parte Romani. Ecce nullus senectutis 807 gravatus annis, cujus vel sola esset reverenda canities, de ultimo sinu maris Oceani venire compulsus est, et concilio nihil defuit: nullus debile corpus trahens, jejuniorum stipendiis oneratum, itineris est coactus injuria fortitudinis amissae damna deflere; nullus postremo pauperiem in sacerdotibus gloriosam subsidio veniendi destitutus ingemuit. Unde completum est in te, clementissime principum Gratiane, quod Scriptura divina laudavit: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2).
3. Quam vero grave fuisset propter duos tantum in perfidia cariosos sacerdotes toto orbe essent Ecclesiae summis sacerdotibus destitutae! Qui etiamsi venire propter prolixitatem itineris nequiverint, tamen omnes prope ex omnibus provinciis occidentalibus, missis adfuere legatis, et attestationibus evidentibus id se tenere, quod nos asserimus, et in tractatu Nicaeni congruere concilii designarunt, sicut subjecta declarant. Ubique ergo nunc pro vestro imperio concinunt vota populorum, nec tamen arbitrio vestro fidei assertores defuerunt. Nam licet evidentia essent praescripta majorum, a quibus impium est et sacrilegum deviare; tamen disceptandi obtulimus facultatem.
4. Ac primo principium ipsum obortae discussimus quaestionis, atque Arii epistolam putavimus esse recitandam, qui auctor Arianae haeresis invenitur, unde et haeresis nomen accepit; ea videlicet et gratia, ut quoniam Arianos se negare consueverant, Arii blasphemias aut incusando damnarent, aut astruendo defenderent, aut certe non recusarent nomen ejus, cujus impietatem perfidiamque sequerentur. Sed quia auctorem suum nec damnare poterant, nec probare volebant; cum ipsi ad disceptandum ante triduum provocassent loco et tempore constituto, non exspectata conventione, prodiissent, subito qui dixerant se quia christiani essent facile probaturos (quod nos libenter accepimus, et optavimus ut probarent), fugere congressum illico et disceptationem declinare coeperunt.