Latin
Lines 1.136-1.140
Ambrosius, Epistulae Variae 1.136-140
Not analysed yet
3. 'Noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias. 829 Cui enim magis commodat quod instituta majorum, quod patriae jura et fata defendimus, quam temporum gloriae: quae tum major est, cum vobis contra morem parentum intelligitis nil licere? Repetimus igitur religionum statum, qui reipublicae diu profuit. Certe numerentur principes utriusque sectae, utriusque sententiae; proximus eorum ceremonias patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum.
4. 'Quis ita familiaris est barbaris, ut aram victoriae non requirat? Cauti in posterum sumus, et talium rerum ostenta vitamus. Reddatur tamen saltem nomini honor, qui numini denegatus est. Multa victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit. Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit: vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. Cunctis potentia ista votiva est: nemo colendam neget, quam profitetur optandam.
5. 'Quod si hujus ominis non esset justa vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstinere. Praestate, oro vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito divi Constantii factum diu non stetit. Omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis. Aeternitatem curamus famae et nominis vestri; ne quid futura aetas inveniat corrigendum.
6. 'Ubi in leges vestras et verba jurabimus? qua religione mens falsa terrebitur; ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem Deo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus: sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia religionis urgeri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum: neque aliquid magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi juratus noster ordo decernit. Patebit ergo sedes profana perjuriis, et hoc inclyti principes mei probabile judicabunt, qui sacramento publico tuti sunt.
7. 'Sed divus Constantius idem fecisse dicitur. Caetera potius illius principis aemulemur: qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. 830 Corrigit enim sequentem lapsus prioris, et de reprehensione antecedentis exempli nascitur emendatio. Fas fuit ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam. Num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur, quod meminimus improbatum?