Latin · ~8 min
Lines 1.130-1.135
Ambrosius, Epistulae Variae 1.130-135
Not analysed yet
16*. Quid respondebis etiam patri, qui te majore dolore conveniet, dicens: De me, fili, 828 pessime judicasti, qui putasti quod ego gentilibus conniventiam praestitissem: nemo ad me detulit aram esse in illa Romana curia; numquam tantum nefas credidi, quod in communi illo christianorum gentiliumque concilio sacrificarent gentiles, hoc est, insultarent gentiles praesentibus christianis, et inviti christiani interesse sacrificiis cogerentur. Multa et diversa crimina, me imperante, commissa sunt, ultus sum quaecumque sunt deprehensa: si quis tunc latuit, debet ergo dicere me probasse, quod ad me nemo detulerat? De me pessime judicasti, si mihi superstitio aliena, non fides mea servavit imperium.
17. Unde cum id advertas, Imperator, Deo primum, deinde patri et fratri injurias irrogari, si quid tale decernas; peto ut id facias, quod saluti tuae apud Deum intelligis profuturum.
RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI
Imperatoribus supplicat senatus nomine, ut veteres religiones instaurentur, ac reparetur ara Victoriae, ut ad eam jusjurandum exigatur more antiquo; non enim superiores principes in eo imitandos, quod eam sustulere, sed in eo quod alios ritus non sustulerunt. Hoc ab eis Romam poscere, et profecto sine damno aerarii concedi posse: iniquum autem illud habendum, quod bona sibi legata Vestales sacrificique adire prohibeantur: quam rem dii ulti dicuntur immissa fame. Negat denique dicendum, quod petit, sumptum publicum: et orationem cohortando imperatores ad postulata sibi praestanda claudit.
1. 'Ubi primum senatus amplissimus, semperque vester, subjecta legibus vitia cognovit, et a principibus piis vidit purgari famam proximorum temporum, boni saeculi auctoritatem secutus, evomuit diu pressum dolorem, atque iterum me querelarum suarum jussit esse legatum:cui ideo divi principis denegata est ab improbis audientia quia non erat justitia defutura, domini imperatores Valentiniane, Theodosi, et Arcadi inclyti, victores ac triumphatores, semper augusti.
2. 'Gemino igitur functus officio, et ut praefectus vester gesta publica prosequor, et ut legatus civium mandata commendo. Nulla est hic dissensio voluntatum; quia jam credere homines desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi, majus imperio est. Quis ferat obfuisse reipublicae privata certamina? Merito illos senatus insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt.