Latin
Lines 1.196-1.202
Ambrosius, Epistulae Variae 1.196-202
Not analysed yet
EPISTOLA XXI.
Excusat Ambrosius quod vocatus non venerit ad consistorium, asserens in causa fidei vel ecclesiastica judicare nisi sacerdotes neminem debere; nec se in eo contumacem, quod injuriam ordint suo non inurat. Addit Auxentium forte Judaeos aut infideles electurum judicum loco, id est, Christi inimicissimos: nec recusare quominus in Ecclesia vel in synodo de his disputaret: haec demum se coram fuisse dicturum, nisi a coepiscopis et populo esset prohibitus.
Clementissimo imperatori, et beatissimo Augusto VALENTINIANO, AMBROSIUS episcopus.
1. Dalmatius me tribunus et notarius mandato, ut allegavit, clementiae convenit tuae, postulans ut et ipse judices legerem, sicut elegisset Auxentius. Nec tamen expressit eorum nomina, qui fuerant postulati: sed id addidit, quod in consistorio esset futura certatio, arbitro pietatis judicio tuae.
2. Cui rei respondeo, ut arbitror, competenter. Nec quisquam contumacem judicare me debet, cum hoc asseram, quod augustae memoriae pater tuus non solum sermone respondit, sed etiam legibus suis sanxit: In causa fidei vel ecelesiastici alicujus ordinis eum judicare debere, qui nec munere impar sit, nec jure dissimilis; haec enim verba rescripti sunt, hoc est, sacerdotes de sacerdotibus voluit judicare. Quinetiam si alias quoque argueretur episcopus, et morum esset examinanda causa, etiam haec voluit ad episcopale judicium pertinere.
3. Quis igitur contumaciter respondit clementiae tuae? Ille qui te patris similem esse desiderat, an qui vult esse dissimilem? Nisi forte vilis quibusdam tanti imperatoris aestimatur sententia, cujus et fides confessionis constantia comprobata est, et sapientia melioratae reipublicae profectibus praedicatur.
4. Quando audisti, clementissime Imperator, in causa fidei laicos de episcopo judicasse? Ita ergo quadam adulatione curvamur, ut sacerdotalis juris simus immemores, et quod Deus donavit mihi, hoc ipse aliis putem esse credendum? Si docendus est episcopus a laico, quid sequetur? Laicus ergo disputet, et episcopus audiat: episcopus discat a laico. At certe 861 si vel Scripturarum seriem divinarum, vel vetera tempora retractemus, quis est qui abnuat in causa fidei, in causa, inquam, fidei episcopos solere de imperatoribus Christianis, non imperatores de episcopis judicare?