Latin · ~8 min
Lines 1.203-1.208
Ambrosius, Epistulae Variae 1.203-208
Not analysed yet
5. Eris, Deo favente, etiam senectutis maturitate provectior, et tunc de hoc censebis qualis ille episcopus sit, qui laicis jus sacerdotale substernit. Pater tuus, Deo favente, vir maturioris aevi, dicebat: Non est meum judicare inter episcopos; tua nunc dicit clementia: Ego debeo judicare. Et ille baptizatus in Christo inhabilem se ponderi tanti putabat esse judicii: clementia tua, cui adhuc emerenda baptismatis sacramenta servantur, arrogat de fide judicium; cum fidei ipsius sacramenta non noverit?
6. Quales autem elegerit judices, possumus existimationi relinquere, quando eorum nomina timet prodere. Veniant plane, si qui sunt, ad Ecclesiam: audiant cum populo, non ut quisquam judex resideat, sed ut unusquisque de suo affectu habeat examen, eligat quem sequatur. Agitur de istius Ecclesiae sacerdote: si audierit illum populus, et putaverit melius disputare, sequatur fidem ejus: non invidebo.
7. Omitto quia jam ipse populus judicavit: taceo quia eum, quem habet, de patre tuae clementiae postulavit: taceo quia pater pietatis tuae quietem futuram spopondit, si electus susciperet sacerdotium. Hanc fidem secutus sum promissorum.
8. Quod si de aliquorum peregrinorum assentatione se jactat, ibi sit episcopus, unde sunt ii, qui eum episcopatus putant nomine esse donandum. Nam ego nec episcopum novi, nec unde sit scio.
9. Ubi illud constituimus, Imperator, quod jam ipse tuum judicium declarasti; immo etiam dedisti leges, nec cui esset liberum aliud judicare? Quod cum praescripsisti aliis, praescripsisti et tibi: Leges enim imperator fert, quas primus ipse custodiat. Visne igitur experiar, ut incipiant ii, qui judices eliguntur, aut adversus tuam venire sententiam, aut certe excusare quod imperatoris tam severo, et tam districto imperio non potuerint obviare?
10. Sed hoc contumacis, non modesti est sacerdotis. Ecce, imperator, legem tuam jam ex parte rescindis: sed utinam non ex parte, sed in universum! legem enim tuam nollem esse supra Dei legem. Dei lex nos docuit quid sequamur, humanae leges hoc docere non possunt. Extorquere solent timidis commutationem, fidem inspirare non possunt.