Latin · ~8 min
Lines 1.234-1.236
Ambrosius, Epistulae Variae 1.234-236
Not analysed yet
13. Idem Petrus postea, victo Simone, cum praecepta Dei populo seminaret, doceret castimoniam, excitavit animos gentilium: quibus eum quaerentibus, christianae animae deprecatae sunt, ut paulisper cederet. Et quamvis esset cupidus passionis, tamen contemplatione populi precantis inflexus est; rogabatur enim ut 867 ad instituendum et confirmandum populum se reservaret. Quid multa? Nocte muros egredi coepit, et videns sibi in porta Christum occurrere, urbemque ingredi, ait: Domine: quo vadis? Respondit Christus: Venio iterum crucifigi. Intellexit Petrus ad suam crucem divinum pertinere responsum; Christus enim non poterat iterum crucifigi, qui carnem passione susceptae mortis exuerat: Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo (Rom. VI, 10). Intellexit ergo Petrus quod iterum Christus crucifigendus esset in servulo. Itaque sponte remeavit; interrogantibus Christianis responsum reddidit, statimque correptus, per crucem suam honorificavit Dominum Jesum.
14. Videtis igitur quod in servulis suis pati velit Christus. Quid si et huic servulo dicit: Illum volo manere, tu autem me sequere (Joan. XXI, 22); et de hac arbore gustare vult fructum? Nam si illius cibus erat, ut faceret voluntatem Patris (Joan. IV, 34): itidem cibus illius est, ut nostris passionibus epuletur. Nonne, ut de ipso Domino sumamus exemplum, quando voluit, passus est: et cum quaereretur, inventus est? quando autem hora non venerat passionis (Joan. VII, 30), per medium quaerentium transibat, et videntes eum tenere non poterant? Quod utique evidenter ostendit quia quando Dominus vult, unusquisque invenitur et capitur: quod autem differt, etiamsi quaerentium occurrat oculis, non tenetur.
15. Ergo ipse non quotidie vel visitandi gratia prodibam, vel pergebam ad martyres? non regiam palatii [c 1Kb ]praetexebam eundo atque redeundo? Et tamen nemo me tenuit, cum exturbandi me haberent, ut prodiderunt postea, voluntatem, dicentes: Exi de civitate, et vade quo vis. Exspectabam, fateor, magnum aliquid, aut gladium pro Christi nomine, aut incendium: at illi delicias mihi pro passionibus obtulerunt; sed athleta Christi non delicias, sed passiones suas exigit. Nemo ergo vos turbet, quod aut carrum praeparaverunt, aut dura, ut videbatur sibi, Auxentii ipsius, qui se dicit episcopum, ore jactata.