Latin · ~8 min
Lines 1.230-1.233
Ambrosius, Epistulae Variae 1.230-233
Not analysed yet
9. Ergo si vult Dominus, certum est quod nullus obsistat. Quod si adhuc nostra differt certamina, quid veremini? Servum Christi non custodia corporalis, sed Domini providentia sepire consuevit.
10. Turbati estis quia apertas reperistis geminas fores, quas captus oculis quidam, dum hospitium proprium repetit, patefecisse memoratur. In quo cognoscite quod nihil suffragetur humana custodia. Ecce unus qui videndi munus amisit, solvit vestra universa munimina, et custodias lusit: Dominus autem suae misericordiae custodiam non amisit. Nonne ante biduum, ut meministis, etiam illud repertum est, quod a parte laeva basilicae ingressus quidam pervius fuit, quem putabatis clausum esse atque munitum? Sepserunt nempe armati basilicam, explorabant hos atque illos aditus: caecitate perfusi sunt, ut quod apertum erat videre non possent: itaque per plurimas noctes quod apertum fuerit, non ignoratis. Desinite ergo sollicitari; quia hoc erit, quod Christus jubet, et quod esse expedit.
11. Denique exempla vobis Legis proferam. Elisaeus quaerebatur a rege Syriae, missus erat exercitus qui eum caperet, circumvallatus erat undique: coepit timere ejus servulus; quia servulus erat, hoc est, non erat liberae mentis et liberae potestatis. Petivit aperiri ejus oculos sanctus propheta, et ait: Respice, et vide quanto plures sint pro nobis, quam contra nos. Et respexit, et vidit angelorum millia (IV Reg. VI, 14 et seq.) . Advertistis igitur quod servulos Christi ii magis custodiant, qui non videntur, quam qui videntur. Sed et illi si custodiunt, vestris custodiunt orationibus advocati: legistis nempe eos ipsos, qui Elisaeum quaerebant, ingressos esse Samariam ad eum ipsum, quem capere gestiebant: cui non solum non potuerunt nocere; sed ipsius adversus quem venerant, intercessione servati sunt.
12. Petrus quoque apostolus utriusque rei vobis edat exemplum (Act. XII, 4 et seq.) . Nam ubi eum Herodes quaesivit et cepit, recepit in carcerem; non enim recesserat Dei servulus, sed steterat timoris ignarus. Orabat pro eo Ecclesia, sed apostolus in carcere quiescebat, quod est indicium non timentis. Missus est Angelus qui dormientem excitaret, per quem Petrus productus e carcere, mortem ad tempus evasit.