Latin
Lines 1.24-1.27
Ambrosius, Epistulae Variae 1.24-27
Not analysed yet
8. Admone igitur plebem Domini, atque obsecra, ut abundet in operibus bonis, renuntiet flagitiis, non accendat flammarum incendia, non dicam in sabbato, sed in omni tempore; ne comburat corpus suum: fornicatio et immunditia non sit in Dei servulis; quia immaculato servimus Dei Filio (Ephes. V, 3). Noverit unusquisque se, et vas possideat suum (I Thes. IV, 4), quo subacto quodam sui corporis solo, fructus exspectet debitos, nec spinas et tribulos ei terra sua germinet (Gen. III, 18), sed dicat et ipse: Terra dedit fructus suos (Psal. LXXXIV, 13); atque in hac dumosa quondam passionum fragilitate insitiva virtutum effloreant.
9. Edoce etiam atque institue, ut faciant quod bonum est, et unusquisque non intermittat opus probabile, sive a pluribus videatur, sive sine arbitro sit; abundat enim sibi locuples testis conscientia.
10. Fugiat etiam mala opprobria; etiamsi se credat non posse convinci. Nam etsi clausus parietibus sit, et opertus tenebris, sine teste, sine conscio; habet tamen facti arbitrum, quem nihil fallat, ad quem facta clamant omnia. Denique clamavit et vox sanguinis (Gen. IV, 10). Se ipsum unusquisque et animum suum severum judicem sui, ultorem sceleris, et vindicem criminis habet. Denique timens et tremens oberrabat Cain (Ibid. ,14), parricidialis facinoris luens poenas; ut ei remedio sua mors fuerit, quae vagum exsulem formidato per omnia momenta terrore mortis, per mortem exuit. Nemo igitur vel solus, vel cum altero aliquid turpe aut improbum faxit. Et si quis solus est, seipsum prae caeteris erubescat, quem maxime debet vereri.
11. Nec concupiscat plurima, quia et pauca ei plurima sunt; paupertas enim et opes inopiae et satietatis vocabula sunt. Nec dives est, qui indiget aliquo: nec pauper, qui non indiget. Nec quisquam viduam spernat, circumscribat pupillum, fraudet proximum suum. Vae enim illi, qui congregatam dolo habet substantiam, et in sanguine aedificat civitatem (Hab. II, 6), id est, 757 animam suam! Haec est enim, quae aedificatur sicut civitas (Psal. CXXI, 3). Hanc civitatem non aedificat avaritia, sed destruit: non aedificat libido, sed exurit atque incendit. Vis bene aedificare civitatem? Melius est exiguum cum Dei timore, quam thesauri magni sine timore (Prov. XV, 16). Divitiae hominis ad redemptionem animae debent proficere, non ad destructionem. Et thesaurus redemptio est, si quis eo bene utatur: et iterum laqueus est, si quis uti nesciat (Prov. XIII, 8). Quid enim homini pecunia sua, nisi quoddam viaticum est? Multa oneri, moderata usui, Viatores sumus vitae hujus: multi ambulant, sed opus est, ut quis bene transeat; cum illo enim est Dominus Jesus, qui bene transit. Ideoque legis: Si transeas per aquam, tecum sum; flumina te non concludent, nec ignis exuret vestimenta tua, si transeas (Esai. XLIII, 2). Qui autem ignem alligat in corpore suo, ignem libidinis, ignem immodicae cupiditatis, non transit, sed exurit involucrum istud animae suae (Prov. VI, 27). Praeclarior est bona existimatio quam pecunia, et super omnes argenti acervos bona est gratia. (Prov. XXII, 1). Fides ipsa abundat sibi, satis superque censu suo dives. Sapienti quoque nihil alienum, nisi quod virtuti incongruum: quocumque accesserit, inveniet sua omnia. Totus mundus possessio ejus est; quoniam toto eo quasi suo utitur.