Latin
Lines 1.28-1.29
Ambrosius, Epistulae Variae 1.28-29
Not analysed yet
12. Quid igitur circumscribitur frater? Quid fraudatur mercenarius? Non magna, inquit (Prov. VI, 26), lucra de mercede meretricis, id est, lubricae istius fragilitatis. Meretrix ista non specialis, sed publica est: non una mulier, sed vaga omnis cupiditas meretrix est. Omnis perfidia, omnis fallacia meretrix, non illa sola, quae corpus prostituit suum; sed omnis anima quae spem suam vendit, quae deformes quaestus et degenerem stipem quaerit. Et nos mercenarii sumus, qui ad mercedem laboramus, et hujus operis nostri mercedem speramus a Domino nostro et Deo. Si quis cognoscere vult quam mercenarii sumus, audiat dicentem: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant? ego autem hic fame pereo (Luc. XV, 17); et infra: Fac me, inquit, sicut unum mercenariorum tuorum (Ibid. ,19). Omnes mercenarii, omnes operarii: qui tamen fructum exspectat laboris, consideret quod is qui alium mercede fraudaverit debita, et ipse fraudabitur sua. Feneratum istud offendit, et postea cumulatiore mensura exsolvet. Ergo qui non vult amittere quod est perpetuum, non eripiat alii, quod temporale est.
13. Nemo etiam in dolo loquatur ad proximum suum. Laqueus est in labiis nostris, et saepe unusquisque sermonibus suis non explicatur, sed involvitur (Prov. VI, 2). Fovea alta est os malevoli: grande innocentiae praecipitium, sed majus malevolentiae (Prov. XXII, 14). Innocens dum credit facile, cito labitur (Prov. XIV, 15); sed tamen iste lapsus resurgit: maledicus autem suis artibus praecipitatur, unde numquam exsiliat atque evadat. Ponderet ergo unusquisque sermones suos, non cum fraude et dolo: Statera fallax improbabilis apud Deum (Prov. XI, 1): non illam stateram dico, quae mercem appendit alienam (et in vilibus quidem rebus caro constat fallacia) 758 sed statera verborum ipsa apud Deum est exsecrabilis, quae praetendit pondus gravitatis sobriae, et subnectit versutias fraudulentiae. Hoc maxime condemnat Deus, si decipiat aliquis proximum suum promissorum benignitate, et subdola iniquitate defeneratum opprimat, nihil sibi profuturus astutiae suae artibus. Quid enim prodest homini, si totius mundi capiat opes, animam autem suam vitae aeternae defraudet stipendio (Matth. XVI, 26)?