Latin · ~7 min
Lines 1.260-1.265
Ambrosius, Epistulae Variae 1.260-265
Not analysed yet
EPISTOLA XX.
Narrat sorori quae Mediolani per dies aliquot propter basilicam, quam Ariani petebant evenere, quomodo a Valentiniani ministris ipse fuerit compellatus, populus autem reclamaverit: deinde quomodo missis decanis ad basilicam invadendam, raptus fuerit a populo Castulus Arianus, cujus occasione, licet sua ipsius cura liberati variae secutae sunt condemnationes; post quae iterum interpellatus imperatoris nomine sanctus praesul magna constantia respondet. Addit postridie occupata basilica, milites se ad catholicos transituros promisisse, nec populum de fortitudine quidquam remisisse: tentationes Job et maxime quas a muliere passus legitur, huic tempori accommodatas: interim liberatam basilicam, sed notarium sibi dura nuntiasse, quibus neutiquam motus fuerit: postremo prophetiae Jonae ad res praesentes adaptationem, populi ob liberatam basilicam, et multam mercatoribus remissam gaudium, verba Valentiniani ad comites, et suum ad Calligoni minas responsum subdit.
1. Quoniam in omnibus fere epistolis sollicite quaeris de Ecclesia, accipe quid agatur. Postridie quam accepi litteras tuas, quibus significaveras quod te exagitarent somnia tua, moles inquietudinum gravium coepit moveri. Nec jam Portiana, hoc est, extramurana 853 basilica petebatur, sed basilica nova, hoc est, intramurana, quae major est.
2. Convenerunt me primo principes virtutum viri, comites consistoriani, ut et basilicam traderem, et procurarem, ne quid populus turbarum moveret. Respondi quod erat ordinis, templum Dei a sacerdote tradi non posse.
3. Acclamatum est sequenti die in Ecclesia: etiam praefectus eo venit; coepit suadere vel ut basilica Portiana cederemus. Populus reclamavit. Ita tunc discessum est, ut intimaturum se imperatori diceret.
4. Sequenti die, erat autem Dominica, post lectiones atque tractatum, dimissis catechumenis, symbolum aliquibus competentibus in baptisteriis tradebam basilicae. Illic nuntiatum est mihi comperto quod ad Portianam basilicam de palatio decanos misissent, et vela suspenderent, populi partem eo pergere. Ego tamen mansi in munere, missam facere coepi.