Latin · ~8 min
Lines 1.266-1.270
Ambrosius, Epistulae Variae 1.266-270
Not analysed yet
5. Dum offero, raptum cognovi a populo Castulum quemdam, quem presbyterum dicerent Ariani. Hunc autem in platea offenderant transeuntes. Amarissime flere, et orare in ipsa oblatione Deum coepi, ut subveniret, ne cujus sanguis in causa Ecclesiae fieret: certe ut meus sanguis pro salute non solum populi, sed etiam pro ipsis impiis effunderetur. Quid multa? Missis presbyteris et diaconibus, eripui injuriae virum.
6. Condemnationes illico gravissimae decernuntur: primo in corpus omne mercatorum. Itaque sanctis diebus hebdomadis ultimae, quibus solebant debitorum laxari vincula, stridunt catenae, imponuntur collo innocentium, 854 exiguntur ducenta pondo auri infra totum triduum. Respondent aliud se tantum aut duplum, si peterentur, daturos, dummodo servarent fidem. Erant pleni carceres negotiatoribus.
7. Palatina omnia officia, hoc est, memoriales, agentes in rebus, apparitores diversorum comitum temperare a processu jubentur, specie qua seditioni interesse prohibebantur: honoratis multa minabantur gravissima, nisi basilicam traderent. Fervebat persecutio: ac si aperuissent portam, prorupturi in omne facinus videbantur.
8. Convenior ipse a comitibus et tribunis, ut basilicae fieret matura traditio, dicentibus imperatorem jure suo uti, eo quod in potestate ejus essent omnia. Respondi, si a me peteret, quod meum esset, id est, fundum meum, argentum meum, quidvis hujusmodi meum, me non refragaturum; quamquam omnia quae mei sunt, essent pauperum: verum ea quae sunt divina, imperatoriae potestati non esse subjecta. Si patrimonium petitur, invadite: si corpus, occurram. Vultis in vincula rapere? vultis in mortem? voluptati est mihi. Non ego vallabor circumfusione populorum, nec altaria tenebo vitam obsecrans, sed pro altaribus gratius immolabor.
9. Horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam Ecclesiae occupandam missos cognoscerem; ne dum basilicam vindicant, aliqua strages fieret, quae in perniciem totius vergeret civitatis. Orabam ne tantae urbis vel totius Italiae busto superviverem. Detestabar invidiam fundendi cruoris, offerebam jugulum meum. 855 Aderant Gothi tribuni, adoriebar eos, dicens: Propterea vos possessio Romana suscepit, ut perturbationis publicae vos praebeatis ministros? Quo transibitis, si haec deleta fuerint?