Latin · ~11 min
Lines 1.279-1.282
Ambrosius, Epistulae Variae 1.279-282
Not analysed yet
18. Quid dicam quod etiam Eliam Jezabel cruente persecuta est (III Reg. XIX, 1 et seq.) ? quod Joannem Baptistam Herodias fecit occidi (Matth. XIV, 3 et seq.) ? Singulae tamen singulos, mihi quo minora longe merita, eo tentamenta graviora. Virtus infirmior, sed plus periculi. Succedunt sibi mulierum vices, alternantur odia, commenta variantur, seniores conveniuntur, 857 praetexitur regis injuria. Quae ratio igitur est adversus hunc vermiculum gravioris tentationis, nisi quia non me, sed Ecclesiam persequuntur?
19. Mandatur denique: Trade basilicam. Respondeo: Nec mihi fas est tradere, nec tibi accipere, Imperator, expedit. Domum privati nullo potes jure temerare, domum Dei existimas auferendam? Allegatur imperatori licere omnia, ipsius esse universa. Respondeo: Noli te gravare, Imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, imperiali aliquod jus habere. Noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. Scriptum est: Quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari (Matth. XXII, 21). Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem Ecclesiae. Publicorum tibi moenium jus commissum est, non sacrorum. Iterum dicitur mandasse imperatorem: Debeo et ego unam basilicam habere. Respondi: Non tibi licet illam habere. Quid tibi cum adultera? Adultera est enim, quae non est legitimo Christi conjugio copulata.
20. Dum haec tracto, suggestum est mihi cortinas regias esse collectas, refertam autem populo basilicam, praesentiam mei poscere; statimque eo converti sermonem meum, dicens: Quam alta et profunda oracula sunt Spiritus sancti! Matutinis horis lectum est, ut meministis fratres, quod summo animi dolore respondemus: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam (Psal. LXXVIII, 1). Et re vera venerunt gentes, et plus etiam quam gentes venerunt; venerunt enim Gothi, et diversarum nationum viri: venerunt cum armis, et circumfusi occupaverunt basilicam. Hoc nos ignari tuae altitudinis dolebamus, sed nostra imprudentia aliud opinabatur.
21. Venerunt gentes, sed vere in haereditatem tuam venerunt; qui enim gentes venerunt, facti sunt christiani. Qui ad invadendam haereditatem venerunt, facti sunt cohaeredes Dei. Defensores habeo, quos hostes putabam: socios teneo, quos adversarios aestimabam. Completum est illud quod de Domino Jesu David propheta cecinit, quia factus est in pace locus ejus, et: Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum (Psal. LXXV, 3, 4). Cujus enim hoc munus, cujus opus, nisi tuum, Domine Jesu? Videbas ad templum tuum armatos venire: hinc gemere populum, et frequentem adesse, ne basilicam Dei tradere videretur: inde vim militibus imperari. Mors ante oculos mihi; ne quid inter haec furori liceret: inseruisti te, Domine, medium, et fecisti utraque unum (Ephes. II, 14). Compescuisti armatos, dicens profecto: Si ad arma concurritur, 858 si in templo meo clausi commoventur, quae utilitas in sanguine meo (Deut. XXXII, 36)? Gratias itaque tibi, Christe. Non legatus, neque nuntius, sed tu, domine, salvum fecisti populum tuum: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia (Psal. XXIX, 10, 12).