Latin
Lines 1.283-1.286
Ambrosius, Epistulae Variae 1.283-286
Not analysed yet
22. Haec ego dicebam, miratus imperatoris animum studio militum, obsecratione comitum, precatu populi posse mitescere. Interea nuntiatur mihi missum notarium, qui mandata deferret. Concessi paululum, mandatum intimat. Quid tibi visum est, inquit, ut contra placitum faceres? Respondi: Quod placitum sit ignoro, quidve temere factum dicatur, incertum habeo. Ait: Cur presbyteros ad basilicam destinasti? Si tyrannus es, scire volo; ut sciam quemadmodum me adversum te praeparem. Retuli dicens me nihil in praejudicium fecisse Ecclesiae: eo tempore quo audieram occupatam esse a militibus basilicam, gemitum tantummodo liberiorem habuisse, multisque adhortantibus ut eo pergerem, dixisse: Tradere basilicam non possum, sed pugnare non debeo. Postea vero quam cognoverim cortinas regias inde esse sublatas, cum me populus eo ire deposceret, direxisse presbyteros; me tamen noluisse ire, sed dixisse: Credo in Christo quod ipse nobiscum faciet imperator.
23. Si haec tyrannidis videntur, habeo arma, sed in Christi nomine: habeo offerendi mei corporis potestatem. Quid moraretur ferire, si tyrannum putaret? Veteri jure a sacerdotibus donata imperia, non usurpata: et vulgo dici quod imperatores sacerdotium magis optaverint, quam imperium sacerdotes. Christus fugit, ne rex fieret (Joan. VI, 15). Habemus tyrannidem nostram. Tyrannis sacerdotis, infirmitas est: Cum infirmor, inquit, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Cavere tamen ne ipse sibi tyrannum faceret, cui Deus adversarium non excitavit. Non hoc maximum dicere, quod tyrannus ego sim Valentiniani, qui se meae legationis objectu queritur ad Italiam non potuisse transire. Addidi quia numquam sacerdotes tyranni fuerunt, sed tyrannos saepe sunt passi.
24. Exactus est totus ille dies in moerore nostro: scissae tamen ab illudentibus pueris cortinae regiae. Ego domum redire non potui; quia circumfusi erant milites, qui basilicam custodiebant. Cum fratribus psalmos in ecclesiae basilica minore diximus.
25. Sequenti die lectus est de more liber Jonae, quo completo, hunc sermonem adorsus sum: Liber lectus est, fratres, quo prophetatur quod peccatores in poenitentiam revertantur. Acceptum est ita, 859 ut speraretur in praesenti futurum. Addidi quod vir justus etiam offensam contrahere voluisset, ne vel spectaret, vel denuntiaret excidium civitati. Et quod lugubre esset illud dictum, contristatus quoque sit, quod aruisset cucurbita. Deum quoque dixisse ad prophetam: Si tristis es pro cucurbita? Respondisse Jonam: Tristis. Dixisse Dominum, si illud doleret quod exusta esset cucurbita, quanto magis sibi curae esse oportere tantae plebis salutem! Et ideo excidium, quod paratum toti urbi fuerat, removisse.