Latin · ~9 min
Lines 1.287-1.293
Ambrosius, Epistulae Variae 1.287-293
Not analysed yet
26. Nec mora, nuntiatur imperatorem jussisse, ut recederent milites de basilica: negotiatoribus quoque, quod exacti de condemnatione fuerant, redderetur. Quae tunc plebis totius laetitia fuit! qui totius populi plausus! quae gratiae! Erat autem dies quo sese Dominus pro nobis tradidit, quo in Ecclesia poenitentia relaxatur. Certatim hoc nuntiare milites, irruentes in altaria, osculis significare pacis insigne. Tunc agnovi quod Deus vermem antelucanum percusserat, ut tota civitas servaretur.
27. Haec gesta sunt, atque utinam jam finita! sed graviores motus futuros plena commotionis imperialia verba indicant. Ego tyrannus appellor, et plus etiam quam tyrannus. Nam cum imperatorem comites obsecrarent uti prodiret ad Ecclesiam; idque petitu militum facere se dicerent, respondit: Si vobis jusserit Ambrosius, vinctum me tradetis. Quid post hanc vocem supersit, considera. Quam vocem omnes cohorruerunt, sed habet a quibus exasperetur.
28. Denique etiam speciali expressione Calligonus, praepositus cubiculi, mandare mihi ausus est: Me vivo, tu contemnis Valentinianum? Caput tibi tollo. Respondi: Deus permittat tibi, ut impleas quod minaris; ego enim patiar quod episcopi, tu facies quod spadones. Atque utinam Deus avertat eos ab Ecclesia, in me omnia sua tela convertant, meo sanguine sitim suam expleant!
EPISTOLA XXIV.
Exposito cur legationis suae rationem reddat, quomodo in consistorium ingredi coactus, Maximi osculum recusaverit; et accusationes quibus hic ab eo se deceptum, et a Bautone immissos imperio barbaros criminabatur, in ipsum retorserit, narrat. Tum ubi retulit, qua libertate Valentiniani clementiam ejus crudelitati opposuerit, utque Gratiani corpus redderetur, institerit, nec non post exprobratam tyranno Vallionis caedem fuerit ejectus, suam non tam de periculo suo, quam de Hygini exsilio sollicitudinem subdit.
AMBROSIUS VALENTINIANO IMPERATORI.
23. Etsi superioris legationis meae fides ita approbata sit tibi, ut ratio ejus a me non quaeratur, satis enim claruit eo ipso quod aliquot dies retentus sum intra Gallias, me volentia Maximo non recepisse, neque iis adstipulatum, quae ad voluntatem ejus magis, quam ad pacem propenderent: denique non commisisses secundam legationem, nisi primam probasses. Sed quia regredienti mihi decernendi secum imposuit necessitatem, ideo hac epistola expositionem legationis meae insinuandam putavi; ne cujusquam sermo veris prius vana intexeret, quam reditus meus integra, et sincerae veritatis expressa signaculo manifestaret.