Latin · ~9 min
Lines 1.298-1.300
Ambrosius, Epistulae Variae 1.298-300
Not analysed yet
6. Tamen non exprobrabo beneficium meum Valentiniano. Ut verum eloquar, ubi ego tuis legionibus obstiti, queminus influeres in Italiam? Quibus rupibus? qua acie? quibus numeris? An vero corpore meo clausi tibi Alpes? Utinam hoc meum esset! objectionem non timerem, non vererer criminationes tuas. Quibus promissis lusi te, ut paci acquiesceres? Nonne intra Gallias juxta urbem Moguntiacum comes Victor occurrit mihi, quem direxisti, ut pacem rogaret? In quo ergo te fefellit Valentinianus, qui prius pacem a te rogatus est, quam postularet? In quo te fefellit Bauto, qui devotionem imperatori exhibuit suo? An quia principem suum non prodidit?
7. In quo ego te circumscripsi? Qui ubi primum veni, cum diceres quod Valentinianus ad te quasi filius ad patrem venire deberet; responderim non esse aequum, ut aspero hiemis tempore puer cum matre vidua penetraret Alpes: sine matre autem tanto itineri dubiis rebus committeretur? De pace nobis legationem commissam, non de adventu ejus promissionem: spondere nos id non potuisse certum est, quod mandatum non erat: me certe nihil spopondisse, adeo ut diceres: Exspectemus quid Victor responsi referat. Illum autem liquet, me retento, pervenisse Mediolanum; negatumque ei, 890 quod postulabat. De pace tantum conspirare studia, non de adventu imperatoris, quem moveri non oporteret. Praesens eram, ubi Victor rediit. Quomodo ergo revocavi Valentinianum? Legati iterum missi ad Gallias, qui ejus adventum negarent, apud Valentiam Gallorum me repererunt: milites utriusque partis, qui custodirent juga montium, offendi revertens. Quos ego tuos revocavi exercitus? quas de Italia reflexi aquilas? quos immisit barbaros Bauto comes?
8. Et quid mirum si hoc Bauto fecisset, Transrhenanus genere; cum tu miniteris imperio Romano barbarorum auxilia, et turmas translimitanas, quibus commeatus provincialium tributa solvebant? Vide autem quid intersit inter tuas minitationes, et Valentiniani augusti pueri mansuetudinem. Tu flagitabas quod barbarorum stipatus agminibus Italiae te infunderes: Valentinianus Hunnos atque Alanos appropinquantes Galliae per Alemanniae terras reflexit. Quid habet invidiae, si Bauto barbaros cum barbaris fecit decernere? Quoniam dum tu militem Romanum occupas, dum is adversum se utrinque praetendit, in medio Romani imperii sinu Juthungi populabantur Rhetias; et ideo adversus Juthungum Hunnus accitus est. Idem tamen quia de finitimo proterebat Alemanniam, et jam de vicinia mali urgebat Gallias; coactus est triumphos suos deserere, ne tu timeres. Confer utriusque factum. Tu fecisti incursari Rhetias, Valentinianus suo tibi auro pacem redemit.