Latin
Lines 1.301-1.303
Ambrosius, Epistulae Variae 1.301-303
Not analysed yet
9. Aspice illum quoque, qui tibi ad dexteram assistit, quem Valentinianus, cum posset suum dolorem ulcisci, honoratum ad te redire fecit. Tenebat eum in suis terris, atque in ipso nuntio necis fraternae frenavit impetus: nec tibi vicem etsi non parilis dignitatis, ejusdem tamen necessitudinis retulit. Confer ergo, te judice, utriusque factum. Ille tibi fratrem tuum viventem remisit, tu illi vel mortuum redde. Quid illi reliquias germani abnegas, qui tibi adversum se auxilia non negavit?
10. Sed vereris ne exuviarum reditu renovetur militibus dolor; hoc enim allegas. Quem viventem deseruerunt, eum defendent peremptum? Quid eum mortuum times, quem occidisti, cum posses servare? Hostem, inquis, meum peremi. Non ille tuus hostis, sed tu illius. Ille jam non sentit defensionem, tu causam considera. Si quis adversum te hodie imperium in his partibus usurpandum putet, quaero utrum te hostem illius dicas, an illum tibi? 891 Nisi fallor, usurpator bellum infert, imperator jus suum tuetur. Ergo quem non debueras occidere, ejus reliquias negas? Habeat Valentinianus imperator vel fratris exuvias pacis tuae obsides. Et quomodo allegabas quod eum non mandaveris occidi, quem prohibes sepeliri? Poterit igitur credi quod ei non invideris vitam, cui etiam sepulturam invides?
11. Sed ad me revertar. Audio te queri quod se ad Theodosium imperatorem potius contulerint, qui sunt cum Valentiniano imperatore. Quid igitur futurum sperabas, cum tu refugientes eos ad poenam posceres, captos necares: Theodosius autem muneribus ditaret, donaret honoribus? Quos, inquit, occidi? Respondi ei, Vallionem. At quem virum? qualem bellatorem? Haeccine fuit justa causa exitii, quod imperatori suo fidem servavit? Non ego, inquit, eum jussi occidi. Respondi: Hoc audivimus, quod occidi jussus sit. Sed, inquit, si ipse sibi vim non intulisset, jusseram eum deduci Cabillonum, et ibi vivum exuri. Respondi: Ergo propterea et illud creditum est, quod eum occideris. Quis autem sibi parcendum putaret, cum occisus sit bellator strenuus, miles fidelis, comes utilis? Ita tum discessi, ut se tractaturum diceret.