Latin · ~8 min
Lines 1.323-1.326
Ambrosius, Epistulae Variae 1.323-326
Not analysed yet
15. At certe si jure gentium agerem, dicerem quantas Ecclesiae basilicas Judaei tempore imperii Juliani incenderint. Duas Damasci, quarum una vix reparata est, sed Ecclesiae, non 951 synagogae impendiis: altera basilica informibus horret ruinis. Incensae sunt basilicae Gazis, Ascalonae, Beryto, et illis fere locis omnibus, et vindictam nemo quaesivit. Incensa est basilica et Alexandriae a gentilibus et Judaeis, quae sola praestabat caeteris. Ecclesia non vindicata est, vindicabitur synagoga?
16. Vindicabitur etiam Valentinianorum fanum incensum? Quid est enim nisi fanum, in quo est conventus gentilium? Licet gentiles duodecim deos appellent, isti triginta et duos Aeonas colant, quos appellant deos. Nam et de ipsis comperi relatum et praeceptum, ut in monachos vindicaretur, qui prohibentibus iter Valentinianis, quo psalmos canentes ex consuetudine usuque veteri pergebant ad celebritatem Machabaeorum martyrum, moti insolentia incenderunt fanum eorum in quodam rurali vico tumultuarie conditum.
17. Quanti se offerre habent tali optioni; cum meminerint tempore Juliani illum, qui aram dejecit, et turbavit sacrificium, damnatum a judice fecisse martyrium? Itaque numquam alias ille judex, qui audivit eum, nisi persecutor habitus est; nemo illum congressu, nemo illum umquam osculo dignum putavit. Qui nisi jam esset defunctus, timerem, Imperator, ne in eum tu vindicares, quamquam vindictam coelestem non evaserit, suo superstes haeredi.
18. Sed refertur cognitionem mandatam judici, scriptumque eo quod non referre debuerit, sed vindicare: requirenda quoque sublata donaria. Omittam alia: incensae sunt a Judaeis Ecclesiarum basilicae, et nihil redditum est, nihil repetitum, nihil quaesitum. Quid autem habere potuit synagoga in castro ultimo; cum totum quidquid illic est, non multum sit, nihil pretiosum, nihil copiosum? Quid deinde incendio potuit rapi Judaeis insidiantibus? Artes istae sunt Judaeorum volentium calumniari; ut dum ista queruntur, mandetur extra ordinem militaris censura judicii, mittatur miles fortasse dicturus quod hic aliquando ante tuum, Imperator, dixit adventum: Quomodo poterit nos Christus juvare, qui pro Judaeis adversus Christum militamus? qui mittimur ad vindictam Judaeorum? Suos perdiderunt exercitus, nostros volunt perdere.