Latin · ~9 min
Lines 1.319-1.322
Ambrosius, Epistulae Variae 1.319-322
Not analysed yet
11. Sed disciplinae te ratio, imperator, movet. Quid igitur est amplius? disciplinae species, an causa religionis? Cedat oportet censura devotioni.
12. Non audisti, imperator, quia cum jussisset Julianus reparari templum Hierosolymis, divino, qui faciebant repurgium, igne flagrarunt? Non caves ne etiam nunc fiat? Adeo a te non fuit jubendum, ut Julianus hoc jusserit!
950 13. Quid tamen movet? Utrum quia quodcumque aedificium publicum exustum est, an quia synagogae locus? Si aedificio incenso moveris vilissimo (quid enim in tam ignobili castro esse potuit), non recordaris, imperator, quantorum Romae domus praefectorum incensae sint, et nemo vindicavit? Immo si quis imperatorum voluit factum severius reprehendere, ejus magis qui tanto est perculsus dispendio, causam gravavit. Quid igitur dignius, ut Callinici castri in parte aliqua aedificiorum incendium, an urbis Romae vindicandum aestimaretur, si oporteret tamen? Constantinopoli dudum domus episcopi incensa est, et filius clementiae tuae intercessit apud patrem; ut et suam, hoc est, filii imperatoris injuriam, et domus sacerdotalis incendium non vindicares. Non consideras, Imperator, ne et hoc cum vindicari jusseris, ipse iterum interveniat, ne vindicetur? Sed bene illud acquisitum est a patre filio; dignum erat enim, ut suam injuriam prius ipse donaret. Bene illud cum gratiae distinctione divisum est, ut et filius pro sua, et pater pro filii injuria rogaretur. Hinc nihil est quod filio reserves, et vide ne quid Deo deroges.
14. Non est ergo causa tantae commotioni idonea; ut propter aedificii exustionem in populum tam severe vindicetur: multo autem minus quia synagoga incensa est, perfidiae locus, impietatis domus, amentiae receptaculum, quod Deus damnavit ipse. Sic enim legimus per os Hieremiae, dicente Domino Deo nostro: Et faciam domui, ubi invocatum est nomen meum super ipsam, in qua confiditis vos, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Selon: et projiciam vos a facie mea, sicut projeci fratres vestros omne semen Ephraem. Et tu noli orare pro populo isto, et noli postulare illis misericordiam, et neque accesseris ad me pro illis: quia non exaudiam te. Aut non vides quid isti faciunt in civitatibus Juda (Jerem. VII, 14 et seq.) ? Deus se pro illis prohibet rogari, quos tu vindicandos putas.