Latin
Lines 1.353-1.356
Ambrosius, Epistulae Variae 1.353-356
Not analysed yet
9. Et cum, inquit, mors fieret in plebe, ipso primo die ad horam prandii cum vidisset David percutientem angelum in plebem, ait David: Ego peccavi, et ego pastor malignum feci, et hic grex quid fecit? Fiat manus tua in me, et in domum patris mei (Ibid. ,17). Itaque poenituit Dominum, et jussit angelo ut parceret plebi, sacrificium autem offerret David; erant enim tunc sacrificia pro delictis, haec nunc sunt sacrificia poenitentiae. Itaque ea humilitate acceptior Deo factus est: non enim mirandum peccare hominem: sed illud reprehensibile, si non se cognoscat errasse, non humiliet Deo.
10. Job sanctus et ipse potens in saeculo, ait: Peccatum meum non abscondi, sed coram plebe omni annuntiavi (Job. XXXI, 33). Ipsi immani regi Saul dixit Jonathas filius suus: Noli peccare in servum tuum David (I Reg. XIX, 4): et: Ut quid peccas in sanguinem innocentem occidere David sine causa (Ibid. ,5)? Quia etsi rex erat, peccabat tamen, si occideret innocentem. Denique etiam David cum jam regno potiretur, et audisset Abner innocentem occisum a Joab duce militiae suae, ait: Innocens sum ego et regnum meum amodo et usque in aeternum a sanguine Abner filii Ner (II Reg. III, 28); et jejunavit in dolore.
11. Haec ideo scripsi, non ut te confundam, sed ut regum exempla provocent, ut tollas hoc peccatum de regno tuo: tolles autem humiliando Deo animam tuam. Homo es, et tibi venit tentatio, vince eam. Peccatum non tollitur nisi lacrymis et poenitentia. Nec angelus potest, nec archangelus; Dominus ipse, qui solus potest dicere: Ego vobiscum sum (Matth. XXVIII, 20); si peccaverimus, nisi poenitentiam deferentibus non relaxat.
12. Suadeo, rogo, hortor, admoneo; quia dolori est mihi, ut tu qui pietatis inauditae exemplum eras, qui apicem clementiae tenebas, qui singulos nocentes non patiebaris periclitari, 1000 tot periisse non doleas innocentes. Etsi in praeliis felicissime egeris, etsi in aliis quoque laudabilis; tamen apex tuorum operum pietas semper fuit. Id tibi invidit diabolus, quod habebas praestantissimum. Vince eum, dum habes adhuc unde possis vincere. Noli peccato tuo aliud peccatum addere; ut usurpes, quod usurpasse multis officit.