Latin · ~7 min
Lines 1.357-1.359
Ambrosius, Epistulae Variae 1.357-359
Not analysed yet
13. Ego certe in omnibus aliis licet debitor pietati tuae, cui ingratus esse non possum, quam pietatem multis imperatoribus praeferebam, uni adaequabam: ego, inquam, causam in te contumaciae nullam habeo, sed habeo timoris: offerre non audeo sacrificium, si volueris assistere. An quod in unius innocentis sanguine non licet, in multorum licet? Non puto.
14. Postremo scribo manu mea, quod solus legas. Ita me Dominus ab omnibus tribulationibus liberet; quia non ab homine, neque per hominem, sed aperte mihi interdictum adverti. Cum enim essem sollicitus, ipsa nocte qua proficisci parabam, venisse quidem visus es ad Ecclesiam; sed mihi sacrificium offerre non licuit. Alia praetereo, ut potui cavere: sed pertuli amore tuo, ut arbitror. Dominus faciat ut omnia cum tranquillitate cedant. Multifarie Deus noster admonet, signis coelestibus, prophetarum praeceptis: visionibus etiam peccatorum vult nos intelligere; quo rogemus eum, ut perturbationes auferat, pacem vobis imperantibus servet, fides Ecclesiae et tranquillitas perseveret, cui prodest christianos et pios esse imperatores.
15. Certe vis probari Deo. Omnis rei tempus, ut scriptum est: Tempus, inquit, faciendi, Domine (Eccles. III, 1); et: Tempus beneplaciti Deus (Psal. CXVIII, 126). Tunc offeres, cum sacrificandi acceperis facultatem, quando hostia tua accepta sit Deo. Nonne me delectaret habere gratiam imperatoris, ut secundum voluntatem tuam agerem, si causa pateretur? Et simplex oratio sacrificium est: haec veniam refert, illa offensionem; quia haec habet humilitatem, illa contemptum: Dei enim vox est, quod malit ut fiat mandatum ejus, quam deferatur sacrificium. Clamat istud Deus, ad populum Moyses annuntiat, ad populos Paulus praedicat. Id facito quod intelligis in tempore plus facere. Misericordiam, inquit, malo quam sacrificium (Matth. IX, 13). Quare non illi magis sint Christiani, qui peccatum condemnant suum, quam qui defendere putant? Justus enim in exordio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Qui se accusat cum peccaverit, justus est, non ille qui se laudaverit.