Latin · ~8 min
Lines 1.367-1.372
Ambrosius, Epistulae Variae 1.367-372
Not analysed yet
3. Hunc ergo non intimo anhelem spiritu, secretisque mentis atque animi visceribus amplectar? Hunc mihi mortuum putem? Immo mihi magis mortuum. Quas ego Domino deferebam gratias, quod ita in me conversus esset, quod ita emendatus, quasi senioris cujusdam aetatis mores induisset: quas clementiae tuae, quod eum non solum regno reddidisses; sed etiam, quod est amplius, instituisses fidei et pietatis tuae disciplinis? Hunc ergo non doleam, aevi integrum, antequam sacramentorum quae 1003 desideravit, adipisceretur gratiam, repentina obisse morte? Refrigerasti animum, quod etiam ipse dignatus es ferre testimonium meo dolori. Te, Imperator, arbitrum teneo affectus mei, te meae mentis interpretem.
4. Sed flendi tempora alias non deerunt: nunc de sepultura ejus, quoniam scripsit clementia tua ita hic procurandam. Si exsors recessit baptismatis, quid cognoverim, nunc repressi. Est hic porphyreticum labrum pulcherrimum, et in usus hujusmodi aptissimum; nam et Maximianus Diocletiani socius ita humatus est. Sunt tabulae porphyreticae pretiosissimae, quibus vestiatur operculum, quo regales exuviae claudantur.
5. Hoc fuerat praeparatum, sed exspectabatur rescriptum clementiae tuae: cujus perceptione recreatae sunt sanctae filiae tuae, filii tui Valentiniani sorores, quae se gravibus afficiunt modis; et amplius exagitabantur, quod diu nihil scriberetur sibi. Unde iis non parum accessit solatii, sed dum inhumatae sunt reliquiae, nequaquam sibi parcunt; videntur enim sibi germani sui quotidianum funus tenere. Et re vera cum sine fletu magno ac sine dolore gravi numquam sint; tamen quotiescumque eo accedunt, exsangues revertuntur. Et ipsis igitur consuletur, et charissimis exuviis, si acceleretur sepultura, ne aestivo penitus solvantur calore; vix enim superiorem aestatem transegimus.
6. Mandatum tuum servo et commendo Domino. Diligat te Dominus, quia tu Domini servos diligis.
1010 EPISTOLA LVII.
EUGENIO cur eum Mediolani non exspectaverit, explicat: deinde iis quae sub Valentiniano et Theodosio relationis Symmachi occasione facta fuerant, recensitis, eumdem tyrannum quod sumptus idolorum templis concedendo, nec Dei timorem, nec aliorum de se existimationem ante oculos habuerit, libere arguit; oppositoque ipsius praevaricationi Hebraeorum exemplo, hanc ait fuisse causam cur ad eum non rescripserit; se tamen in posterum libertate, quam apud alios principes adhibuerit, cum eodem usurum.