Latin
Lines 1.360-1.366
Ambrosius, Epistulae Variae 1.360-366
Not analysed yet
16. Utinam, Imperator, etiam ante mihi potius credidissem, quam consuetudini tuae. Cum puto quod cito ignoscis, cito revocas, ut saepe fecisti; et tu praeventus es, et ego non declinavi, quod cavere non debueram. Sed gratias Domino, qui vult servulos suos castigare, ne 1001 perdat. Istud mihi commune est cum prophetis, et tibi erit commune cum sanctis.
17. An ego Gratiani patrem non oculis meis praeferam? Debent veniam sancta alia pignora tua. Dulce mihi nomen antetuli, quibus amorem communiter detuli. Amo, diligo, orationibus prosequor. Si credis, sequere; si, inquam, credis, agnosce quod dico: si non credis, ignosce quod facio, in quo Deum praefero. Beatissimus et florentissimus cum sanctis pignoribus fruaris tranquillitate perpetua, Imperator auguste.
1002 EPISTOLA LIII.
Causam silentii sui aperiens, VALENTINIANI obitum maxime propter summam ejus in Deum pietatem atque in se benevolentiam luget. Deinde nuntiato ad ejusdem sepulturam sibi praesto esse marmor, ut ea sororum illius causa maturetur, suadet.
AMBROSIUS THEODOSIO imperatori.
1. Silentium meum rupit sermo clementiae tuae; nihil enim in tam tristibus rebus melius facere in animum induxeram, quam si fieri posset, me ipsum abdere. Sed quia in secessu aliquo delitescere et sacerdotio exire non poteram, vel silentio intra me latebam.
2. Doleo enim, fateor, dolore acerbo, non solum quod immatura aetate Valentinianus augustus decesserit, sed etiam quod informatus fide, ac tuis institutis tantam devotionem erga Deum nostrum induerat, atque tanto in me incubuerat affectu, ut quem ante persequebatur, nunc diligeret: quem ante ut adversarium repellebat, nunc ut parentem putaret. Quod ego non pro recordatione injuriae veteris exprompsi, sed pro testimonio conversionis. Illud enim alienum, hoc suum, quod a te infusum sibi ita tenuit, ut matris persuasionem excluderet. Ille se a me nutritum praeferebat; ille ut sedulum patrem desiderabat, ille simulato a quibusdam adventus mei nuntio, impatienter praestolabatur. Quin etiam illis ipsis publici doloris diebus, cum sanctos et summos sacerdotes Domini intra Gallias haberet; ut a me tamen sacramentis baptismatis initiaretur, scribendum arbitratus est: quod etsi non rationabiliter, amabiliter tamen erga me suum studium testificatus est.