Latin · ~8 min
Lines 1.408-1.412
Ambrosius, Epistulae Variae 1.408-412
Not analysed yet
3. Lecti sunt libelli mei in consistorio, aderat amplissimus honore magisterii militaris Bauto comes, et Rumoridus, et ipse ejusdem dignitatis gentilium nationum cultui inserviens a primis pueritiae suae annis. Valentinianus tunc temporis audivit suggestionem meam, nec fecit aliud, nisi quod fidei nostrae ratio poscebat. Acquieverunt etiam comiti suo.
1011 4. Postea etiam clementissimo imperatori Theodosio coram intimavi, atque in os dicere non dubitavi, cui intimata senatus legatione hujusmodi, licet non totus senatus poposcerit, insinuationi meae tandem assensionem detulit, et sic aliquibus ad ipsum non accessi diebus, nec moleste tulit; quia non pro meis commodis faciebam, sed quod et ipsi, et animae meae proderat, in conspectu regis loqui non confundebar (Psal. CXVIII, 46).
5. Iterum Valentiniano augustae memoriae principi, legatio a senatu missa intra Gallias, nihil extorquere potuit: et certe aberam, nec aliquid tunc ad eum scripseram.
6. Sed ubi clementia tua imperii suscepit gubernacula, compertum est postea donata illa esse praecellentibus in republica, sed gentilis observantiae viris; et fortasse dicatur, Imperator auguste, qui ipse non templis reddideris, sed bene meritis de te donaveris. Verum nosti pro Dei timore agendum esse constanter, quod etiam pro libertate frequenter fit non solum a sacerdotibus; sed etiam ab his qui vobis militant, aut in numero habentur provincialium. Te imperante, petierunt legati, ut templis redderes, non fecisti: iterum alteri postulaverunt, renisus es; et postea ipsis, qui petierunt, donandum putasti.
7. Etsi imperatoria potestas magna sit, tamen considera, Imperator, quantus sit Deus: corda omnium videt, conscientiam interiorem interrogat, novit omnia, antequam fiant, novit interna pectoris tui (Act. I, 24; Dan. XIII, 42). Ipsi falli vos non patimini, et Deum vultis celare quidquam? Hoc non cecidit in animum tuum? Quamvis enim illi agebant tam perseveranter, nonne tuum fuit, Imperator, pro Dei summi et veri et vivi veneratione perseverantius obsistere, et negare, quod erat in injuria sacrae legis?