Latin
Lines 1.413-1.416
Ambrosius, Epistulae Variae 1.413-416
Not analysed yet
8. Quis invidet, quoniam quae voluisti, aliis donavisti? Non sumus scrutatores vestrae liberalitatis, nec aliorum commodorum invidi; sed sumus interpretes fidei. Quomodo offeres dona tua Christo? Pauci aestimabunt quid feceris; omnes, quid volueris: quidquid illi fecerint, tuum erit: quidquid non fecerint, suum. Etsi es imperator, Deo subditus magis esse debes. Quomodo sacerdotes Christi tua munera dispensabunt?
9. Fuit hujusmodi quaestio temporibus superioribus; et tamen fidei patrum ipsa cessit persecutio, et gentilitas detulit. Nam (II Mach. IV, 18 et seq.) cum ageretur agon quinquennalis in civitate Tyro, et ad spectandum venisset Antochiae rex sceleratissimus, Jason ordinavit sacrorum procuratores, ut ab Hierosolymis Antiochenses ferrent 1012 didrachmas argenti trecentas, et illas darent ad sacrificium Herculis: verum patres non gentilibus dederunt pecunias, sed viris fidelibus missis, protestarunt non erogari ad deorum sacrificium, quia non congruebat, sed in alios sumptus dari. Et pronuntiatum est, quia ille ad sacrificium Herculis missum dixerat argentum, suscipi quidem debere in id, quod erat missum: sed quia illi, qui detulerant, resistebant pro studio et cultu suo; ut non sacrificio proficerent, sed aliis necessitatibus, traditae sunt pecuniae ad constructionem navium: etsi coacti miserunt, non tamen ad sacrificium, sed ad alios sumptus reipublicae.
10. Denique qui attulerant, utique potuissent tacere: sed laedebant fidem, quia sciebant quo deferrentur; et ideo miserunt viros timentes Deum, qui agerent, ut non templo, sed ad impensas navium, quae missa fuerant, deputarentur. Ipsis enim crediderunt pecunias, qui causas agerent sanctae legis: judex rerum effectus fuit, qui absolvit conscientiam. Si positi in aliena potestate, sic praecavebant, quid te oportuerit facere, o Imperator, dubitari non potest. Tu utique quem nemo cogebat, nemo habebat in potestate, debuisti ab sacerdote consulere.
11. Ego certe quando tunc restiti, etsi solus restiti, tamen non solus volui, nec solus id suasi. Quoniam igitur meis vocibus et apud Deum et apud omnes homines teneor; aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut consulerem mihi; quia non potui tibi credere modeste. Certe diu pressi, diu texi dolorem, nulli quidquam intimandum putavi; dissimulare mihi nunc non licet, tacere liberum non fuit. Ideo etiam in primordiis imperii tui scribenti non rescripsi, quia istud praevidebam futurum. Denique reposcenti litteras, cum ipse non rescriberem, dixi: Haec causa est, quod extorquendum ei arbitror.