Latin
Lines 1.92-1.96
Ambrosius, Epistulae Variae 1.92-96
Not analysed yet
Beatissimo Imperatori, et clementissimo principi THEODOSIO, AMBROSIUS et caeteri episcopi Italiae.
1. Sanctum animum tuum Deo omnipotenti pura et sincera fide deditum sciebamus: sed recentibus cumulasti beneficiis, quod catholicos Ecclesiis reddidisti, Imperator Auguste. Atque utinam catholicos ipsos reverentiae veteri reddidisses, ut nihil novarent contra praescripta majorum, nec temere vel servanda rescinderent, vel rescindenda servarent. Itaque dolentius forte quam inconsultius ingemiscimus, Imperator, facilius expelli potuisse haereticos, quam inter catholicos convenire. Quanta enim nuper confusio facta sit, explicari non potest.
2. Scripseramus dudum, ut quoniam Antiochena civitas duos haberet episcopos, Paulinum atque Meletium, quos fidei concinere 815 putabamus, aut inter ipsos pax et concordia salvo ordine ecclesiastico conveniret: aut certe, si quis eorum. altero superstite, decessisset, nulla subrogatio in defuncti locum, superstite altero, gigneretur. At nunc Meletio defuncto, Paulino superstite, quem in communione nostra mansisse consortia, quae a majoribus inoffense ducta, testantur, contra fas atque ecclesiasticum ordinem in locum Meletii, non tam subrogatus, quam superpositus asseritur.
3. Atque hoc factum allegatur consensione et consilio Nectarii, cujus ordinatio quem ordinem habuerit, non videmus. Namque in concilio nuper, cum Maximus episcopus Alexandrinae Ecclesiae communionem manere secum, lectis Petri sanctae memoriae viri litteris, prodidisset; ejusque intra privatas aedes, quia Ariani Ecclesiae basilicas adhuc tenebant, secretum esse, mandatoribus episcopis ordinantibus, dilucida testificatione docuisset, nihil habuimus, beatissime principum, in quo de episcopatu ejus dubitare possemus; cum vim sibi repugnanti a plerisque etiam de populo et clero testatus esset illatam.
4. Tamen ne, absentibus partibus, praesumpte aliquid definisse videremur, clementiam tuam, datis litteris, putavimus instruendam; ut ei consuleretur ex usu publicae pacis atque concordiae; quia revera advertebamus Gregorium nequaquam secundum traditionem patrum, Constantinopolitanae Ecclesiae sibi sacerdotium vindicare. Nos igitur in synodo ea, quae totius orbis 816 episcopis videbatur esse praescripta, nihil temere statuendum esse censuimus. Adeo ipso tempore qui generale concilium declinaverunt, Constantinopolique gessisse dicuntur; nam cum cognovissent ad hoc partium venisse Maximum ut causam in synodo ageret suam (quod etiamsi indictum concilium non fuisset, jure et more majorum, sicut et sanctae memoriae Athanasius, et dudum Petrus, Alexandrinae Ecclesiae episcopi, et Orientalium plerique fecerunt; ut ad Ecclesiae Romanae, Italiae, et totius Occidentis confugisse judicium viderentur); cum eum, sicut diximus, experiri velle adversum eos, qui episcopatum ejus abnuerant, comperissent; praestolari utique etiam nostram super eo sententiam debuerunt. Non praerogativam vindicamus examinis, sed consortium tamen debuit esse communis arbitrii.