Latin
Lines 1.97-1.104
Ambrosius, Epistulae Variae 1.97-104
Not analysed yet
5. Postremo prius constare oportuit, utrum huic abrogandum, quam alii conferendum sacerdotium videretur; ab his praesertim, a quibus se Maximus vel destitutum, vel appetitum injuria querebatur. Itaque cum Maximum episcopum receperunt in communionem nostra consortia, quoniam eum a catholicis constitit episcopis ordinatum, nec ab episcopatus Constantinopolitani putavimus petitione removendum. Cujus allegationem praesentibus partibus aestimavimus esse pendendam. Nectarium autem cum nuper nostra mediocritas Constantinopoli cognoverit ordinatum, cohaerere communionem nostram cum Orientalibus partibus 817 non videmus; praesertim cum ab iisdem Nectarius dicitur illico sine communionis consortio destitutus, a quibus fuerat ordinatus.
6. Non mediocris igitur hic scrupulus. Nec quaedam nos angit de domestico studio et ambitione contentio, sed communio soluta et dissociata perturbat. Nec videmus eam posse aliter convenire; nisi aut is reddatur Constantinopoli, qui prior est ordinatus: aut certe super duorum ordinatione sit in urbe Roma nostrum Orientaliumque concilium.
7. Neque enim indignum videtur, Auguste, ut Romanae Ecclesiae antistitis, finitimorumque et Italorum episcoporum debeant subire tractatum, qui unius Acholii episcopi ita exspectandum esse putaverunt judicium, ut de Occidentalibus partibus Constantinopolim evocandum putarent. Si quid uni huic reservatum est, quanto magis pluribus reservandum est!
8. Nos autem a beatissimo principe fratre tuae pietatis admoniti, ut tuae clementiae scriberemus imperio; postulamus ut ubi una communio est, commune velit esse judicium, concordantemque consensum.
EPISTOLA XIV.
THEODOSIO quod restituendae inter orientalem atque occidentalem Ecclesiam unitati operam dedisset, commendato, episcopi cur de ea re superiorem scripserint epistolam, exponunt: addunt curae etiam sibi fuisse ut fautores Apollinaris condemnarentur: postremo nec se Concilium petendo injuriam cuipiam intulisse, nec a majorum instituto usquam defecisse asserunt.
Beatissimo imperatori, et clementissimo principi THEODOSIO, AMBROSIUS et caeteri episcopi Italiae.
1. Fidei tuae diffusa toto orbe cognitio intimum nostrae mentis demulsit affectum; eoque, ut haec quoque gloria tuo imperio crearetur, quod unitatem reddidisse Occidentalium juxta atque Orientalium Ecclesiis videreris, clementiam tuam obsecrandam pariter, ac super Ecclesiasticis negotiis instruendam nostris litteris aestimavimus, Imperator tranquillissime ac fidelissime. Dolori enim erat inter Orientales atque Occidentales interrupta sacrae communionis esse consortia.