Latin
0.1.13 to 0.1.18
Ambrosius, SANCTUS AMBROSIUS MEDIOLANENSIS EPISCOPUS (c. 340-397) 0.1.13-18
Not analysed yet
[13] tunc ego hunc adorsus sermonem sum: "audistis, filii, librum Iob legi, qui solemni munere est decursus et tempore. scivit ex usu hunc librum etiam diabolus intimandum, quo virtus omnis suae temptationis aperitur et proditur, et ideo se hodie motu maiore concussit. sed gratias Deo nostro, qui vos ita firmavit fide atque patientia. unum Iob miraturus ascenderam, omnes Iob quos mirarer inveni. [14] in singulis vobis lob revixit, in singulis sancti illius patientia et virtus refulsit. quid enim praestantius dici potuit a Christianis viris quam id, quod hodie in vobis spiritus sanctus est locutus? "rogamus, Auguste, non pugnamus; non timemus, sed rogamus." hoc Christianos decet, ut et tranquillitas pacis optetur et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo. est enim praesul dominus, qui salvos faciet sperantes in se. [15] sed veniamus ad propositas lectiones. videtis diabolo temptandi licentiam dari, ut boni probentur. invidet iniquus bonis profectibus; temptat diversis modis. temptavit sanctum Iob in patrimonio, temptavit in filiis, temptavit in dolore corporis. fortior in suo corpore temptatur, infirmior alieno. et mihi meas divitias, quas in vobis habeo, volebat auferre, et hoc tranquillitatis vestrae patrimonium dissipare cupiebat. [16] vos quoque ipsos mihi bonos filios gestiebat eripere, pro quibus ego quotidie instauro sacrificium; vos ruinis quibusdam publicae perturbationis conabatur involvere. duo igitur iam genera temptationis excepi. et fortasse quia infirmiorem me dominus Deus novit, adhuc in corpus meum non dedit potestatem. etsi ipse cupiam, etsi offeram, adhuc me fortasse huic certamini imparem iudicat et diversis exercet laboribus. nec Iob ab isto coepit certamine, sed in hoc consummavit. [17] temptatus est autem Iob nuntiis coacervatis malorum temptatus est etiam per mulierem, quae ait: "dic aliquod verbum in Deum et morere." videtis, quanta subito moveantur: Gothi, arma, gentiles, multa mercatorum, poena sanctorum. advertitis, quid iubeatur, cum mandatur: "trade basilicam" -hoc est: "dic aliquod verbum in Deum et morere. nec solum dic adversus Deum, sed etiam fac adversus Deum." mandatur: "trade altaria Dei." [18] urgemur igitur praeceptis regalibus, sed confirmamur scripturae sermonibus, quae respondit: "tamquam una ex insipientibus locuta es." non mediocris igitur ista temptatio; namque asperiores temptationes has esse cognovimus, quae fiunt per mulieres. denique per Evam etiam Adam supplantatus est eoque factum, ut a mandatis caelestibus deviaret. quo errore cognito praevaricatricis conscientiae reus latere cupiebat, sed latere non poterat, et ideo ait ei Deus: "Adam, ubi es?"