Latin
0.1.19 to 0.1.23
Ambrosius, SANCTUS AMBROSIUS MEDIOLANENSIS EPISCOPUS (c. 340-397) 0.1.19-23
Not analysed yet
[19] hoc est: quid eras ante, ubi nunc esse coepisti; ubi te constitueram, quo ipse transgressus es? agnoscis esse te nudum, quia bonae indumenta fidei perdidisti. folia sunt ista, quibus nunc velare te quaeris. repudiasti fructum, sub foliis legis latere cupis, sed proderis. recedere a domino Deo tuo propter unam mulierem desiderasti; propterea fugis, quem videre quaerebas. cum una muliere te abscondere maluisti, relinquere speculam mundi, incolatum paradisi, gratiam Christi. [20] quid dicam, quod etiam Eliam Iezabel cruente persecuta est, quod Ioannem Baptistam Herodias fecit occidi? singulae tamen singulos; mihi quo minora longe merita, eo temptamenta graviora. virtus infirmior, sed plus periculi. succedunt sibi mulierum vices, alternantur odia, commenta variantur, seniores conveniuntur, praetexitur regis iniuria. quae ratio igitur est adversus hunc vermiculum gravioris temptationis, nisi quia non me, sed ecclesiam persequuntur? [21] mandatur denique: "trade basilicam." respondeo: "nec mihi fas est tradere, nec tibi accipere, imperator, expedit. domum privati nullo potes iure temerare, domum Dei existimas auferendam?" allegatur imperatori licere omnia, ipsius esse universa. respondeo: "noli te gravare, imperator, ut putes te in ea, quae divina sunt, imperiale aliquod ius habere. noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. [22] scriptum est: quae dei deo, quae Caesaris Caesari. ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem ecclesiae. publicorum tibi moenium ius commissum est, non sacrorum." iterum dicitur mandasse imperatorem: "debeo et ego unam basilicam habere." respondi: "non tibi licet illam habere. quid tibi cum adultera? adultera est enim, quae non est legitimo Christi coniugio copulata."" [23] dum haec tracto, suggestum est mihi cortinas regias esse collectas, refertam autem populo basilicam praesentiam mei poscere, statimque eo converti sermonem meum dicens: "quam alta et profunda oracula sunt spiritus sancti! matutinis horis lectum est, ut meministis, fratres, quod summo animi dolore respondebamus: "Deus, venerunt gentes in hereditatem tuam." et re vera venerunt gentes, et plus etiam quam gentes venerunt; venerunt enim Gothi et diversarum nationum viri, venerunt cum armis et circumfusi occupaverunt basilicam. hoc nos ignari tuae altitudinis dolebamus, et nostra imprudentia aliud opinabatur.