Latin
0.1.24 to 0.1.29
Ambrosius, SANCTUS AMBROSIUS MEDIOLANENSIS EPISCOPUS (c. 340-397) 0.1.24-29
Not analysed yet
[24] venerunt gentes, sed vere in hereditatem tuam venerunt; qui enim gentes venerunt; facti sunt Christiani. qui ad invadendam hereditatem venerunt, facti sunt coheredes Dei. defensores habeo, quos hostes putabam; socios teneo, quos adversarios aestimabam. completum est illud, quod de domino Iesu David propheta cecinit, quia "factus est in pace locus eius" et "ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum". [25] cuius enim hoc munus, cuius opus nisi tuum, domine Iesu? videbas ad templum tuum armatos venire, hinc gemere populum et frequentem adesse, ne basilicam Dei tradere videretur, inde vim militibus imperari. mors ante oculos mihi, ne quid inter haec furori liceret: inseruisti te, domine, medium et fecisti utraque unum. [26] compescuisti armatos dicens profecto: "si ad arma concurritur, si in templo meo clausi commoventur, quae utilitas in sanguine meo?" gratias itaque tibi, Christe. non legatus neque nuntius, sed tu, domine, salvum fecisti populum tuum; conscidisti saccum meum et praecinxisti me laetitita." [27] haec ego dicebam miratus imperatoris animum studio militum, obsecratione comitum, precatu populi posse mitescere. interea nuntiatur mihi missum notarium, qui mandata deferret. concessi paulum; mandatum intimat. "quid tibi visum est", inquit, "ut contra placitum faceres?" respondi: "quod placitum sit, ignoro, quidve temere factum dicatur, incertum habeo." ait: "cur presbyteros ad basilicam destinasti? si tyrannus es, scire volo: ut sciam, quemadmodum me adversus te praeparem." [28] rettuli dicens me nihil in praeiudicium fecisse ecclesiae; eo tempore, quo audieram occupatam esse a militibus basilicam, gemitum tantummodo liheriorem habuisse multisque adhortantibus, ut eo pergerem, dixisse: "tradere basilicam non possum, sed pugnare non debeo"; postea vero quam cognoverim cortinas regias inde esse sublatas, cum me populus eo ire deposceret, direxisse presbyteros; me tamen noluisse ire, sed dixisse: "credo in Christo, quod ipse nobiscum faciet imperator." [29] si haec tyrannidis videntur, habeo arma, sed in Christi nomine: habeo offerendi mei corporis potestatem. quid moraretur ferire, si tyrannum putaret? veteri iure a sacerdotibus donata imperia, non usurpata, et vulgo dici, quod imperatores sacerdotium magis optaverint, quam imperium sacerdotes. Christus fugit, ne rex fieret.